Quantum redactiones paginae "Lupercal" differant

Content deleted Content added
TXiKiBoT (disputatio | conlationes)
m bot addit: sh:Luperkal
mNo edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:Altar Mars Venus Massimo.jpg|thumb|300px| Nativitas Romuli sub Palatino monte. Infra videntur lupa cum geminis (in Lupercale?) et deus [[Tiberis]]. Supra duo [[pastor]]es pedum manu tenentis, aquila [[Iovis]] et in angulis duo capita arietina. Marmor [[Traianus|Traianae]] aetatis [[Ostia]]e repertum.]]
'''Lupercal''' est [[caverna|specus]] in inferiore occidentali [[PalatiumPalatinus mons|montis Palatini]] parte, ubi [[Roma antiqua|Romani Antiqui]] quotannis die [[15 Februarii]] venerabantur deum Lupercum, quem eundem esse atque [[Faunus|Faunum]] putabant (illa festa [[Lupercalia]] vocabantur). Nomen ''Lupercalis'' sic a [[Lupercus|Luperco]] ductum est ut ''Volcanal'' a [[Vulcanus|Volcano]]. Statua dei caprina pelle tantum amicti ibi videbatur.
 
Ante hoc antrum, lupa credebatur ubera sua [[Remus|Remo]] et [[Romulus|Romulo]], [[Mars|Martis]] geminis, praebuisse. Tam insignem locum igitur, non minus ad [[Respublica Romana|Reipulicae Romanae]] quam ad gentis suae adoptivae, [[Gens Iulia|Iuliorum]], origines pertinentem, [[Octavianus|Augustus]] ad instar templi ornavit et cultui antiquum decus restituit.