Quantum redactiones paginae "Quinquatria a Nerone celebrata (59)" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
No edit summary
Linea 1:
'''Cena ob Quinquatria celebrata''' estsunt [[Baiae|Baiis]] die [[19 Martii]] [[59]] '''ab [[Marcus Salvius Otho|Othone]]''' imperatore futuro. AdQuo die ad cenam convocavit [[Agrippina minor|Agrippinam]], imperatoris [[Nero (imperator)|Nero]]nis matrem, et Neronem ipsum amicum suum; Nero enim, si [[Suetoniis|Suetonio]] credimus, eo die matrem interfecisse statuit. Eventum sic Suetonius describit in vita Neronis:
:"Hoc consilio per conscios parum celato solutilem navem, cuius vel naufragio vel camarae ruina periret, [Nero] commentus est atque ita reconciliatione simulata iucundissimis litteris [Agrippinam] Baias evocavit ad sollemnia [[Quinquatria|Quinquatruum]] simul celebranda; datoque negotio trierarchis, qui [[liburnica]]m qua advecta erat velut fortuito concursu confringerent, protraxit convivium repetentique [[Bauli|Baulos]] in locum corrupti navigii machinosum illud optulit, hilare prosecutus atque in digressu papillas quoque exosculatus."
 
Sic autem in vita Othonis:
:"Omnium autem consiliorum secretorumque [Neronis] particeps [Otho] die, quem necandae matri Nero destinarat, ad avertendas suspiciones cenam utrique exquisitissimae comitatis dedit."
 
Agrippina e naufragio nando evasit, sed iussu Neronis post aliquos dies a servo necata est.
 
== Fontes ==