Quantum redactiones paginae "Iacobus Iustus" differant

2 408 octeti additi ,  11 years ago
paginam auxi
(Paginam instituit, scribens 'thumb|Imago ecclesiae orientalis Iacobi Iusti '''Iacobus Iustus''', in Novo Testamento "Iacobus frater Dom...')
 
(paginam auxi)
Maxima pars exegetarum hodie Iacobum germanum Iesu fuisse arbitrantur. Itaque "frater Domini" a [[Iacobus Parvus|Iacobo Parvo]] et a [[Iacobus Minor|Iacobo Minore]] distinguendus esse videtur.
 
== Vita ==
{{stipula}}
De primis Iacobi annis paulum notum est. In Mc 3,21.31–35 et Ioh 7,1–10 de fratribus Iesu dicitur eos in Iesu missione non credidisse. Secundum 1 Cor 15,7 coniectari solet Iacobum post Christi resurrectionem discipulum factum esse. In Act 1,14 fratres Iesu una cum fidelibus inveniuntur et [[Paulus]], ubi anno [[35]] primo [[Hierosolyma]] profectus est, prater [[Petrus|Petrum]] etiam Iacobo occurrit (Gal 1,19).
 
Quamquam ei una cum Petro, [[Maria Magdalena]] Pauloque secundum 1 Cor 15,7 revelatio particulis obtigit, in [[Prima communitas Hierosolymitana|prima communitate Hierosolymitana]] inter primores non erat.
 
Demum, cum rege [[Herodes Agrippa I|Herode Agrippa I]] anno [[42]] [[Sanctus Iacobus Maior|Iacobus Maior]] necatus esset et Petrus Hierosolymis efugisset, Iacobus Iustus gubernationem communitatis suscepit. Et mandatum Petri in Act 12,17<ref>"Nuntiate Iacobo et fratribus haec"</ref> et ea, quae de [[Conventus Apostolorum|Conventu Apostolorum]] (anno [[48]]) narratur Iacobum inter duces communitatis esse demonstrat. Paulus eum in Gal 2,9 praeter Petrum et Ioannem "columnam" communitatis Hierosolymitanae vocat<ref>"Iacobus et Cephas et Ioannes, qui videbantur columnae esse"</ref>, in Act 15,13 auctoritatem suam in disputatione interponit. Veri simile est, postquam Petrus circa annum [[49]]/[[50]] [[Antiochia]]m discessit, eum solum ducem communitatis fuisse: Paulus anno [[58]] Hierosolyma profectus Iacobo presbyteris praesentibus "collectam" (1 Cor 16,1) sive "communionem" (Ro 15,22) communitatum suarum tradidit (Act 21,18).
 
Sub annum [[62]] [[Annas|Annas Minor]], sacerdos summus factionis [[Sadduceaei|Sadducaeorum]], [[Synedrium]] convocavit, quod (secundum [[Flavius Iosephus|Flavium Iosephum) Iacobum cum aliis legis violatae accusaret et eos ad mortem lapidationis damnaret. Summum supplicium mactatum est, etsi [[Pharisaei]] Synedrii intercesserunt et postea a procuratore Romano [[Lucceius Albinus|Lucceio Albino]] impetraverunt, ut Annas munere solveretur. Cum anno [[62]] Albinus [[Porcius Festus|Porcio Festo]] procurator Iudaeae succederet et Albinus Annam missum faceret, Annas, ut putatur, tempore vacuitatis sibi contra legem ius poenae capitis vindicaverat.
 
Successor Iacobi Hierosolymis secundum [[Eusebius Pamphili|Eusebium]]<ref>Euseb, HE III 11</ref> erat Simeon, Cleopas<ref>Cf. Lc 24,18</ref> filius et propinquus Iesu.
 
== Notae ==
<references/>
 
[[Categoria:Personae Biblicae]]
14 632

recensiones