Quantum redactiones paginae "Publius Petronius Niger" differant

Summarium vacuum
m (bot addit: sh:Petronije)
'''C. Petronio,''' ut scribit [[Tacitus]] (''Annalibus'' 16.18), "dies per somnum, nox officiis et oblectamentis vitae transigebatur; utque alios industria, ita hunc ignavia ad famam protulerat, habebaturque non ganeo et profligator, ut plerique sua haurientium, sed erudito luxu. ac dicta factaque eius quanto solutiora et quandam sui neglegentiam praeferentia, tanto gratius in speciem simplicitatis accipiebantur. [[proconsul]] tamen [[Bithynia]]e et mox consul vigentem se ac parem negotiis ostendit. dein revolutus ad vitia seu vitiorum imitatione inter paucos familiarium [[Nero]]ni adsumptus est, ''elegantiae arbiter,'' dum nihil amoenum et molle adfluentia putat, nisi quod ei Petronius adprobavisset. unde invidia [[Gaius Ofonius Tigellinus|Tigellini]] quasi adversus aemulum et scientia voluptatum potiorem. ergo crudelitatem principis, cui ceterae libidines cedebant, adgreditur, amicitiam Scaevini Petronio obiectans, corrupto ad indicium servo ademptaque defensione et maiore parte familiae in vincla rapta. Forte illis diebus [[Campania]]m petiverat Caesar, et [[Cumae|Cumas]] usque progressus Petronius illic attinebatur; nec tulit ultra timoris aut spei moras. neque tamen praeceps vitam expulit, sed incisas venas, ut libitum, obligatas aperire rursum et adloqui amicos, non per seria aut quibus gloriam constantiae peteret. audiebatque referentis nihil de immortalitate animae et sapientium placitis, sed levia carmina et facilis versus. servorum alios largitione, quosdam verberibus adfecit. iniit epulas, somno indulsit, ut quamquam coacta mors fortuitae similis esset. ne codicillis quidem, quod plerique pereuntium, Neronem aut Tigellinum aut quem alium potentium adulatus est, sed flagitia principis sub nominibus exoletorum feminarumque et novitatem cuiusque stupri perscripsit atque obsignata misit Neroni. fregitque anulum ne mox usui esset ad facienda pericula." Hoc modo C. Petronius coactus est vim sibi inferre anno [[66]].
 
[[Fasciculus:Petronius Arbiter.JPG|thumb|upright=1.5|Frontispicium editionis ''[[Satyrica|Satyricon]]'' anno [[1709]] a [[Petrus Burmannus|Petro Burmanno]] curatae]]
== Scriptor ==