Quantum redactiones paginae "Gasto (dux Aurelianensis)" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
No edit summary
Linea 4:
Natus dux Andegavorum (Francogallice: ''Duc d'Anjou'') Vedastus accepit ducamina Aurelianensis Carnotenaeque et comium Blesis anno 1626 eo tempore nuptiarum primarum eius. Post conubii nonas menses uxor prima Maria Borbonia, Ducissa Monpenserii, dives heres ducum Guisii genuit filiam, sed mox postea mater mortua. Filia illa autem [[Anna Maria Ludovica Aurelianensis (Ducissa Monpenserii)|Anna Maria Ludovica Aurelianensis]] crevit factaque praeclara mulier est, heroina Fundae (Francogallice: ''la Fronde'') et patruelis Ludovici XIV. Anno 1632 Vedastus duxit in matrimonium uxorem secundam Margaritam Lotharingiae, quae peperit quatuor filias et unum filium. Filius solus et una ex filiabus in infantia sua mortui sunt.
 
Variis temporibus Vedastus in conjuratione contra curiam regiam et consuasores Cardinales Richelieu et Mazarin erat, tunc recessit in exilium, et postea item frequenter reconciliavit. Anno 1652 novissimum exilium autem erat domesticum ob bellum civile Fundae, et ibidem in exilio Blesis mortuus est anno 1660. Vedasto mortuo, titula sua Philippus frater Ludovici XIV possedit.
 
== Fontes ==