Quantum redactiones paginae "Gaius Iulius Hyginus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
{{Videdis|Hyginus}}
'''Gaius Iulius Hyginus''' fuit libertus Romae (circa [[65 a.C.n.]] - [[17]]) quem [[Gaius Iulius Caesar Octavianus Augustus|Augustus]] [[bibliotheca]]e [[Templum Apollinis in Palatio|Palatinae]] praefecit.<ref>[[Suetonius]] Gram. 20</ref> Hyginus commentarios in [[Vergilius|Vergilium]], opera de [[agricultura]] [[Apis mellifera|apibusque]], multa alia scripsit, quorum nulla supersunt. Secundum ''Oxford Classical Dictionary'', tertiam editionem, hic Hyginus non idem est ac [[Hyginus mythographus]]. Quibusdam enim latinitas mythographi indigna visa est quae ad aureum saeculum litterarum Latinarum pertineret. Non omnes tamen idem iudicant : nam Johannes Yvinus Boriaud in praefatione editionis<ref>Paris : Les Belles Lettres,1997.</ref> suae Latinae/Francogallicae ''Fabularum'' (1997) post criticam disputationem concludit, ex his quae hodie scimus, nihil obstare videri quin mythographus et bibliothecarius Augusti unus et idem homo esse possitpotuerit.
 
Hic Hyginus grammaticam quoque in ludo docuit et familiariter cum poeta [[Ovidius|Ovidio]] (qui eum in ''Tristibus'' <ref>III,14. Eius amicus fuisse videtur.</ref> memorat) et historico Gaio Licinio vixit..