Quantum redactiones paginae "Menenius Agrippa" differant

Content deleted Content added
m nexus
mNo edit summary
Linea 2:
 
==Cursus honorum==
Menenius anno [[503 a.C.n.]] consul electus est et una cum collega [[Publius Postumius Q.f. Tubertus|Publio Postumio Q.f. Tuberto]] [[Sabini|Sabinos]] vel [[Aurunci|Auruncos]] vicit et triumphum egit<ref>[[Titus Livius]], Ab urbe condita II 16,7; [[Cassius Dio]] Frag. Libri IV</ref>. Sed famosus est, quod fabula narrata concordiam inter patricios et plebeios, qui anno [[494 a.C.n.]] prima secessione in [[Mons Sacer (Romae)|Montem Sacram]] facta iura amplia pusturarent, iterum restituisse dicitur. Livius<ref>Ab urbe condita, II 32 9-11</ref> nobis fabulam tradidit:
:"''Tempore quo in homine non ut nunc omnia in unum consentiant, sed singulis membris suum cuique consilium, suus sermo fuerit, indignatas reliquas partes sua cura, suo labore ac ministerio ventri omnia quaeri, ventrem in medio quietum nihil aliud quam datis voluptatibus frui; conspirasse inde ne manus ad os cibum ferrent, nec os acciperet datum, nec dentes quae acciperent conficerent. Hac ira, dum ventrem fame domare uellent, ipsa una membra totumque corpus ad extremam tabem uenisse. Inde apparuisse uentris quoque haud segne ministerium esse, nec magis ali quam alere eum, reddentem in omnes corporis partes hunc quo uiuimus vigemusque, divisum pariter in uenas maturum confecto cibo sanguinem.''"