Quantum redactiones paginae "Vox" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 16:
Loquentes alio modo ac tacentes respiramus. Locutio enim in exspirando consistit, et exspiratione edurante usus aëris a locutore temperatur. Ideo necesse est, ut pulmonibus satis aëris insit. Aër per os aut nasum effluit.
 
[[Fasciculus:Gray1204.png|thumb|Plicae vocales pictura adnotata inlustratae.]]
=== De larynge ===
Vox ex aëre a pulmonibus nato in larynge efficitur. Larynx in medio gutture supra tracheam situs ex [[Os (anatomia ossis)|osse]] et [[Textum (biologia)|texto]] molli factus est. Plicae vocales in larynge sitae parte posteriore cartilagini inhaerent [[Cartilago arytaenoidea|arytaenoideae]], per quam ex tempore moventur, anteriore autem parte adnectae sunt [[Cartilago thyroidea|thyroideae]]. Larynx maximi ponderis est in voce efficienda. Opus laryngis musculis colli, umeri, cervicum, tergi expeditur. Musculis enim laryngis efficitur, ut plicae vocales in recta positione sustineantur.