Quantum redactiones paginae "Inscriptio Adulitana" differant

Summarium vacuum
No edit summary
No edit summary
{{L}}
'''Inscriptio Adulitana''' seu '''Titulus Adulitanus''' (etiam titulo '''OGIS 54''' recognita),<ref>Interdum "Monumentum Adulitanum"; sed hoc nomen saepius pro [[Monumentum Adulitanum|inscriptione posteriori]] adhibetur quae de rebus [[Imperium Axomitanum|imperii Axomitani]] refert.</ref> hodie deperdita, fuit inscriptio [[Graece]] exarata iussu regis [[Ptolemaeus II (rex Aegypti)|Ptolemaeo Euergete]] saeculo III a.C.n. medio et iuxta [[Adulis|Adulin]] [[Erythraea]]e erecta. Inscriptionem [[Cosmas Indicopleustes]] vidit textumque in libro suo rescripsit cuius titulus est ''[[Topographia Christiana]]'':
 
:"Rex magnus Ptolemaeus, filius regis [[Ptolemaeus II (rex Aegypti)|Ptolemaei]] et reginae [[Arsinoe II (regina Aegypti)|Arsinoës]] deorum fratrum, regis [[Ptolemaeus I (rex Aegypti)|Ptolemaei]] et reginae [[Berenice I (regina Aegypti)|Berenices]] deorum sospitatorum nepos, ex patre quidem [[Hercules|Hercule]] [[Iuppiter (deus)|Iovis]] filio, ex matre autem [[Bacchus|Baccho]] item Iovis filio oriundus: accepto a patre regno [[Aegyptus|Aegypti]], [[Libya]]e, [[Syria]]e, [[Phoenicia|Phoenices]], [[Cyprus|Cypri]], [[Lycia]]e, [[Caria]]e et [[Cyclades|Cycladum insularum]], bellum gessit in Asia cum magna peditum equitumque multitudine, et cum nautica classe, atque [[elephas|elephantis]] [[Trogodytice|Troglodyticis]] et [[Aethiopia|Aethiopicis]] quos pater eius et ipse primi in his locis venatu ceperunt et abductos in Aegyptum bellico usui assuefecerunt. Cum autem [[Regio trans flumen|regionem citra Euphratem]] omnem ditioni suae subdidisset, necnon [[Cilicia]]m, [[Pamphylia]]m, [[Ionia]]m, [[Phrygia Hellespontina|Hellespontum]], [[Thracia]]m, viresque omnes istis in regionibus sitas atque elephantos Indicos omnesque locorum istorum monarchas vectigales sibi fecisset, [[Euphrates|Euphratem]] fluvium traiecit; ac cum [[Mesopotamia]]m, [[Babylonia]]m, [[Susiana]]m, [[Persis|Persidem]], [[Media]]m ac reliquas omnes usque ad [[Bactriana]]m regiones subegisset, et, perquisitis sacris rebus quas olim [[Achaemenidae|Persae]] ex Aegypto exportaverant, eas cum reliqua gaza variis ex locis coacta retulisset in Aegyptum, per canales fluviorum manufactos copias misit."<ref>{{PG}} vol. 88 coll. 103-104</ref>
== Editiones et versiones ==
* {{Migne PG}} vol. 88 coll. 103-104 {{Ling|Graece|Latine}} [http://www.documentacatholicaomnia.eu/04z/z_0500-0600__Cosmas_Indicopleustis__Christiana_Topographia_(MPG_088_0051_0476)__GM.pdf.html pdf apud documentacatholicaomnia]
* {{OGIS}} no. 54 (pp. 83-88) {{Ling|Graece}}
* J. W. McCrindle, transl. (1897). ''The Christian Topography of Cosmas Indicopleustes'' (''[[Hakluyt Society]]''). Reimpressum 2010: Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 9781108012959 {{Ling|Anglice}} [http://www.tertullian.org/fathers/#Cosmas_Indicopleustes Textus interretialis] [http://www.ccel.org/ccel/pearse/morefathers/files/morefathers.html#Cosmas_Indicopleustes alibi] [http://www.archive.org/details/kosmaaigyptioumo00cosmrich et apud archive.org]
* Stuart Munro-Hay, ''Aksum: A Civilization of Late Antiquity''. Edinburgh: University Press, 1991. ISBN 0-7486-0106-6 {{Ling|Anglice}} [http://users.vnet.net/alight/aksum/mhak4.html Pars huius libri]