Quantum redactiones paginae "Phaëthon" differant

Content deleted Content added
Linea 6:
 
== Fabula ==
Aliter ab aliis haec fabula narratur. Sic ab [[Ovidius|Ovidio]]: cum matre in [[Aethiopia]] vivebat Phaeton et patre [[Sol]]e superbus apud aequales sese attollebat; quondam unus e comitibus ei respondit: "Noli, stulte, omnia matri credere," ac negavit Phaetontem re vera filium Solis esse. Qui, pudore commotus, ad matrem refugit et ab ea petivit documentum quo probaret vera dixisse de origine sua. Quae iuravit ita esse et filium ad domum, ubi sol oritur, patrem ipsum sciscitatum misit. Sol eum benigne accepit atque, ut paternos affectus ei probaret, iuravit per [[Styx|Stygiam]] paludem (quod iusiurandum ne dii quidem revocarerevocar<ref>[[Martialis]] X,12.</ref>e possunt), quodcumque sibi optavisset Phaeton, sese donaturum. Tum currum patris conscendere atque ipse per unum diem regere adulescens voluit. Statim Solem promissi sui paenituit: filium dissuadere a tam periculoso ac temerario incepto frustra conatus, postquam Phaeton in sua sententia perstitit, fatalem currum miserrimus pater filio tradere tandem coactus est. Ille currus quattuor ferocibus equis, ignem naribus spirantibus, iunctus erat, qui manum domini sui non recognoscentes, magno impetu e solita via exierunt. Modo propius terram sese demittunt, quae calore nimio exaruit ac paene exarsit, modo caelesti regno et ipsi, deorum sedi, incendium minitabant. Tum [[Iuppiter]]/[[Zeus]], a territis numinibus rogatus, fulmen suum in temerarium adulescentem vibravit. Qui in flumen [[Eridanus|Eridanum]] (quem Latini auctores idem esse atque [[Padus|Padum]] adfirmant) praecipitatus, a [[Naiades|Naiadibus]] sepultus est, quae tumulo hos versus inscripserunt:
[[Fasciculus:Rubens Fall of Phaeton.jpg|thumbnail|left|Tabula a [[Petrus Paulus Rubens|Petro Paulo Rubens]] picta, casum Phaetontis describens ([[1605]]).]]
: Hic situs est Phaethon, currus auriga paterni,