Quantum redactiones paginae "Inscriptio Adulitana" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
No edit summary
Linea 1:
'''Inscriptio Adulitana''' (etiam titulo '''OGIS 54''' recognita),<ref>Interdum "Monumentum Adulitanum"; sed hoc nomen saepius pro [[Monumentum Adulitanum|inscriptione posteriori]] adhibetur quae de rebus [[Imperium Axomitanum|imperii Axomitani]] refert.</ref> hodie deperdita, fuit inscriptio [[Graece]] exarata iussu regis [[Ptolemaeus II (rex Aegypti)|Ptolemaeo Euergete]] saeculo III a.C.n. medio et iuxta [[Adulis|Adulin]] [[Erythraea]]e erecta. Inscriptionem [[Cosmas Indicopleustes]] vidit textumque in libro suo rescripsit cuius titulus est ''[[Topographia Christiana]]'':
 
:"Rex magnus Ptolemaeus, filius regis [[Ptolemaeus II (rex Aegypti)|Ptolemaei]] et reginae [[Arsinoe II (regina Aegypti)|Arsinoës]] deorum fratrum, regis [[Ptolemaeus I (rex Aegypti)|Ptolemaei]] et reginae [[Berenice I (regina Aegypti)|Berenices]] deorum sospitatorum nepos, ex patre quidem [[Hercules|Hercule]] [[Iuppiter (deus)|Iovis]] filio, ex matre autem [[Bacchus|Baccho]] item Iovis filio oriundus: accepto a patre regno [[Aegyptus|Aegypti]], [[Libya]]e, [[Syria]]e, [[Phoenicia|Phoenices]], [[Cyprus|Cypri]], [[Lycia]]e, [[Caria]]e et [[Cyclades|Cycladum insularum]], bellum gessit in Asia cum magna peditum equitumque multitudine, et cum nautica classe, atque elephantis Troglodyticis et Aethiopicis quos pater eius et ipse primi in his locis venatu ceperunt et abductos in Aegyptum bellico usui assuefecerunt. Cum autem [[Regio trans flumen|regionem citra Euphratem]] omnem ditioni suae subdidisset, necnon [[Cilicia]]m, [[Pamphylia]]m, [[Ionia]]m, [[Phrygia Hellespontina|Hellespontum]], [[Thracia]]m, viresque omnes istis in regionibus sitas atque elephantos Indicos omnesque locorum istorum monarchas vectigales sibi fecisset, [[Euphrates|Euphratem]] fluvium traiecit; ac cum [[Mesopotamia]]m, [[Babylonia]]m, [[Susiana]]m, [[Persis|Persidem]], [[Media]]m ac reliquas omnes usque ad [[Bactriana]]m regiones subegisset, et, perquisitis sacris rebus quas olim [[Achaemenidae|Persae]] ex Aegypto exportaverant, eas cum reliqua gaza variis ex locis coacta retulisset in Aegyptum, per canales fluviorum manufactos copias misit."<ref>{{PG}} vol. 88 coll. 103-104</ref>
Linea 15:
== Notae ==
<div class="references-small"><references /></div>
 
{{Nexus absunt}}
 
[[Categoria:Erythraea]]
Line 21 ⟶ 23:
[[Categoria:Inscriptiones]]
[[Categoria:Scripta saeculo 3 a.C.n.]]
 
[[en:Monumentum Adulitanum]]
[[he:מונומנטום אדוליטנום]]