Quantum redactiones paginae "Inscriptio Adulitana" differant

m
Summarium vacuum
No edit summary
mNo edit summary
'''Inscriptio Adulitana''' (etiam titulo '''OGIS 54''' recognita), hodie deperdita, fuit inscriptio [[Graece]] exarata iussu regis [[Ptolemaeus II (rex Aegypti)|Ptolemaeo Euergete]] saeculo III a.C.n. medio et iuxta [[Adulis|Adulin]] [[Erythraea]]e erecta. Inscriptionem [[Cosmas Indicopleustes]] vidit textumque in libro suo rescripsit cuius titulus est ''[[Topographia Christiana]]'':
 
:"Rex magnus Ptolemaeus, filius regis [[Ptolemaeus II (rex Aegypti)|Ptolemaei]] et reginae Arsinoes[[Arsinoe II (regina Aegypti)|Arsinoës]] deorum fratrum, regis [[Ptolemaeus I (rex Aegypti)|Ptolemaei]] et reginae [[Berenice I (regina Aegypti)|Berenices]] deorum sospitatorum nepos, ex patre quidem [[Hercules|Hercule]] [[Iuppiter (deus)|Iovis]] filio, ex matre autem [[Bacchus|Baccho]] item Iovis filio oriundus: accepto a patre regno [[Aegyptus|Aegypti]], Libyae[[Libya]]e, Syriae[[Syria]]e, [[Phoenicia|Phoenices]], [[Cyprus|Cypri]], Lyciae[[Lycia]]e, Cariae[[Caria]]e et [[Cyclades|Cycladum insularum]], bellum gessit in Asia cum magna peditum equitumque multitudine, et cum nautica classe, atque elephantis Troglodyticis et Aethiopicis quos pater eius et ipse primi in his locis venatu ceperunt et abductos in Aegyptum bellico usui assuefecerunt. Cum autem [[Regio trans Euphratem|regionem citra Euphratem]] omnem ditioni suae subdidisset, necnon Ciliciam[[Cilicia]]m, Pamphyliam[[Pamphylia]]m, Ioniam[[Ionia]]m, [[Phrygia Hellespontina|Hellespontum]], Thraciam[[Thracia]]m, viresque omnes istis in regionibus sitas atque elephantos Indicos omnesque locorum istorum monarchas vectigales sibi fecisset, [[Euphrates|Euphratem]] fluvium traiecit; ac cum Mesopotamiam[[Mesopotamia]]m, Babyloniam[[Babylonia]]m, Susianam[[Susiana]]m, [[Persis|Persidem]], Mediam[[Media]]m ac reliquas omnes usque ad Bactrianam[[Bactriana]]m regiones subegisset, et, perquisitis sacris rebus quas olim [[Achaemenidae|Persae]] ex Aegypto exportaverant, eas cum reliqua gaza variis ex locis coacta retulisset in Aegyptum, per canales fluviorum manufactos copias misit."<ref>{{PG}} vol. 88 coll. 103-104</ref>
 
Catalogi provinciarum imperii Ptolemaeorum oportet comparationem facere cum eo qui in ''[[Laudatio Ptolemaei (Theocritus)|Laudatione Ptolemaei]]'' [[Theocritus|Theocriti]] comprehenditur.
 
== Editiones et versiones ==