Quantum redactiones paginae "Inscriptio Adulitana" differant

Summarium vacuum
mNo edit summary
No edit summary
'''Inscriptio Adulitana''' (etiam titulo '''OGIS 54''' recognita), hodie deperdita, fuit inscriptio [[Graece]] exarata iussu regis [[Ptolemaeus II (rex Aegypti)|Ptolemaeo Euergete]] saeculo III a.C.n. medio et iuxta [[Adulis|Adulin]] [[Erythraea]]e erecta. Inscriptionem [[Cosmas Indicopleustes]] vidit textumque in libro suo rescripsit cuius titulus est ''[[Topographia Christiana]]''.:
 
:"Rex magnus Ptolemaeus, filius regis Ptolemaei et reginae Arsinoes deorum fratrum, regis Ptolemaei et reginae Berenices deorum sospitatorum nepos, ex patre quidem Hercule Iovis filio, ex matre autem Baccho item Iovis filio oriundus: accepto a patre regno Aegypti, Libyae, Syriae, Phoenices, Cypri, Lyciae, Cariae et Cycladum insularum, bellum gessit in Asia cum magna peditum equitumque multitudine, et cum nautica classe, atque elephantis Troglodyticis et Aethiopicis quos pater eius et ipse primi in his locis venatu ceperunt et abductos in Aegyptum bellico usui assuefecerunt. Cum autem regionem citra Euphratem omnem ditioni suae subdidisset, necnon Ciliciam, Pamphyliam, Ioniam, Hellespontum, Thraciam, viresque omnes istis in regionibus sitas atque elephantos Indicos omnesque locorum istorum monarchas vectigales sibi fecisset, Euphratem fluvium traiecit; ac cum Mesopotamiam, Babyloniam, Susianam, Persidem, Mediam ac reliquas omnes usque ad Bactrianam regiones subegisset, et, perquisitis sacris rebus quas olim Persae ex Aegypto exportaverant, eas cum reliqua gaza variis ex locis coacta retulisset in Aegyptum, per canales fluviorum manufactos copias misit."<ref>{{PG}} vol. 88 coll. 103-104</ref>
 
== Editiones et versiones ==
* {{Migne PG}} vol. 88 coll. 51103-476104 {{Ling|Graece|Latine}} [http://www.documentacatholicaomnia.eu/04z/z_0500-0600__Cosmas_Indicopleustis__Christiana_Topographia_(MPG_088_0051_0476)__GM.pdf.html pdf apud documentacatholicaomnia]
* {{OGIS}} no. 54 {{Ling|Graece}}
* J. W. McCrindle, transl. (1897). ''The Christian Topography of Cosmas Indicopleustes'' (''[[Hakluyt Society]]''). Reimpressum 2010: Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 9781108012959 {{Ling|Anglice}} [http://www.tertullian.org/fathers/#Cosmas_Indicopleustes Textus interretialis] [http://www.ccel.org/ccel/pearse/morefathers/files/morefathers.html#Cosmas_Indicopleustes alibi] [http://www.archive.org/details/kosmaaigyptioumo00cosmrich et apud archive.org]
* Eric Otto Winstedt (1909). ''The Christian Topography of Cosmas Indicopleustes''. Cantabrigiae: Cambridge University Press {{Ling|Graece}} [http://www.archive.org/details/christiantopogra00cosmuoft Textus apud archive.org]
* Wanda Wolska-Conus, transl. (1968-1973). ''Cosmas Indicopleustes: Topographie chrétienne''. Lutetiae: Editions du Cerf. 3 voll. (''[[Sources Chrétiennes]]'' no. 141, 159, 197) {{Ling|Graece|Francogallice}}
 
== Notae ==
<div class="references-small"><references /></div>
 
[[Categoria:Erythraea]]