Quantum redactiones paginae "Quinquertium" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:Pentathlon athlets Staatliche Antikensammlungen 2637.jpg|thumb|Tres quinquertii artes magni aestimatae (discus, hasta, saltus [saliendi pondere indicatus]). Ex poculo Attico anno fere 490 a.C.n. confecto.]]
'''Quinquertium'''<ref>"''Quinquertium'' vocabant antiqui quod Graeci πένταθλον. . . . [[Livius Andronicus|Livius]] quoque ipsos athletas sic nominat: ''Quinquertiones praeco in medium provocat''" ([[Festus]], 340.8).</ref> vel '''pentathlum'''<ref>Paul. ''Fest.'' p. 211 MMüller: "Pentathlum ... antiqui quinquartium dixerunt. Id autem genus exercitationis ex his quinque artibus constat, iactu disci, cursu, saltu, iaculatione, luctatione."</ref> ([[Lingua Graeca antiqua|Graece]] {{Polytonic|πένταθλον}}, ex {{Polytonic|πέντε}} 'quinque' + {{Polytonic|ἆθλος 'certamen'}}) est certamen athleticum quod ex quinque [[Ars athletica|artibus athleticis]] constat. Apud [[Graecia antiqua|Graecos antiquos]] quinquertium, [[Olympia antiqua|Olympiorum antiquorum]] pars, ex quinque artibus<ref>''Quinquertium'' (< ''quinquartium'') ex quinque ''artibus'' constabat.</ref> vel exercitationibus uno [[dies|die]] habitis constitit: [[Saltus (athletica)|saltu]], [[Iaculatio (athletica)|iaculatione]], [[disci iactus (athletica)|disci iactu]], [[Cursus (athletica)|cursu]] et denique [[Luctatio (athletica)|luctatione]]. Quinquertiones vel pentathli, viri qui quinquertio certare solebant, inter athletas sollertissimas numerabantur. Quinquertiones saepe militiam discentes arte sua docti sunt, namque omnes ex his quinque artibus bello utiles putabantur.
 
== Notae ==