Quantum redactiones paginae "Moda" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 8:
 
== De psychologia (sociali) modae ==
Constat omnibus hominibus certa desideria fundamentalia esse, sicut laudis et gratiae aviditas aut animos aliorum permovendi voluntas aut sibi aliisque complacendi studium, e quibus, cur res modariae tanti interesse videantur, intellegi potest. Etiam varietas delectat. Et praesertim homines occidentali [[Individualismus|individualismo]] imbuti, quamquam suae proprietatis nota quadam ab aliis differre volunt, tamen, ne excipiantur, alios imitantur. Condiciones humanae cum ita sint, minime mirum est quod moda tantas partes agit in vita cotidiana. Quamquam haec nimis simplicia sunt. Perdifficile enim est modae cognoscere et enumerare causas, quae sine tensione inter [[Conformismus|conformismum]] et individualismum nec non inter sui ab aliis distinctionem et sui ad alios adiunctionem interposita explanari non possunt.
 
Iam de generalibus modae causis disseruimus. Hoc restat, ut causas homini cuique proprias et peculiares adiciamus. Praesertim in moda vestiaria apparere videtur, quale pondus apud quemque hominem habeant ac quanta vi animum cuiusque adficiant praesentes imagines aliaeque res modariae. Vestibus enim modariis homines saepe, quid de se suaque vita sentiant quave animi adfectione sint, exprimunt. Ad has res exprimendas industria modaria vim habet notabilem.
 
== Notae ==