Quantum redactiones paginae "Gas" differant

18 octeti additi ,  11 years ago
m
bot addit: pnb:گیس; mutationes minores
(+)
m (bot addit: pnb:گیس; mutationes minores)
[[Fasciculus:Gas particle movement.svg|thumb|Particula phasis gas ([[atomus|atomi]], [[molecula]]e, vel [[ion]]ta) libere moventur, applicato [[campus electricus|campo electrico]] absente.]]
 
'''Gas''' (indecl. ''n.''),<ref>'''De gas Hydrogenii Arseniati Natura et Indole''', Commentationes Societatis Regiae Scientiarum Gottingesis. Volumen '''XVI.'''</ref> '''gas''' (-is ''n.''),<ref>[http://runeberg.org/berzaqua/02.html "Nova analysis aquarum Medeviensium: Vetus sive insimus fons" (1800) auctore Jacobo Berzelio]: "In temperatura +17º volumen gasium dimensum fuit 6,5 pollicum cubicorum decimalium pro quoque cantharo." et "Gas hydr. sulph. & gas acidi carbonici ad æqualia volumina commixta & eidem experimento subjecta, ab aqua calcarea, uno p. c. relicto,. absorbebantur." et caeterae similes.</ref> '''gasum''' (-i, ''n.''),<ref>Vox Latina; {{Morgan}}</ref> aut '''gasium''' (-i, ''n.'')<ref>{{PONS-Egger}}</ref> est unus ex tribus [[status materiae|statibus materiae]] classicis. Prope [[zerum absolutum]], quaelibet res corporea exsistit ut [[solidus]]. [[Calor]]e ad eam addita, in [[liquidum]] circa suum [[punctus dissolutionis|punctum dissolutionis]] ([[Anglice]]: ''melting point'') dissolvitur (vide [[commutatio phasis|commutationem phasis]]), in gas circa suum [[punctus fervoris|punctum fervoris]] fervet, et, si satis calor addatur, statum [[plasma (physica)|plasmaticum]] intrat, quo sua [[electron]]a tam energetica fiunt quam ea atomos parentes ex gas relinquunt.
 
Gas purum in [[atomus|atomis]] singulis consistere potest (e.g., [[gas nobile]], aut gas atomicum sicut [[neon]]), in [[molecula|moleculis]] [[elementum chemicum|elementariis]] ex uno atomi genere genitis (e.g., [[oxygenium]]), vel in moleculis [[compositum chemicum|compositis]] ex variis atomis genitis (e.g., [[carbonii dioxidum]]). [[Mixtura]] gaseosa continere potest varia gasa pura, sicut [[atmosphaera|aer]]. Quid gas a liquidis solidisque distinguit est magna singularum gas particularum separatio, quae gas sine colore observatoribus humanis caecum plerumque facit.<!--The interaction of gas particles in the presence of electric and [[gravitational fields]] are considered negligible as indicated by the constant velocity vectors in the image.-->
Distinctio inter gas et [[liquidum]] dependet ab existentia [[linea transitionis|lineae transitionis]], quae desinit in [[punctum criticum]]. Super punctum criticum, gas [[fluidum supercriticum]] fit.
 
== Etymologia ==
''Gas'' est vocabulum ab [[Ioannes Baptista van Helmont|Ioanne Baptista van Helmont]] inventum, qui libro ''Ortus Medicinae'' inscripto scripsit: “Ideo paradoxi licentia, in nominis egestate, halitum illum ''Gas'' vocavi, non longe a Chao veterum secretum”.<ref>Ioannes Baptista van Helmont, ''Ortus Medicinæ'' (1652), p.[http://books.google.com/books?id=uLubZKrl62QC&vq=gas&dq=%22Ortus%20Medicinae%22%20site%3Aarchive.org%20OR%20site%3Abooks.google.com&pg=PA54#v=onepage&q=&f=false 59a] (Libri Google)</ref> Cur ''gas'' <g> littera usus scripserit, ex eo pendet, quia {{Polytonic|<χ>}}, prima consonans vocabuli [[Graece|Graeci]] [[Chaos|{{Polytonic|χάος}}]], non aliter enuntiatur quam <g> [[Lingua Batava|Batava]].
 
== Notae ==
<div class="references-small"><references /></div>
{{Status materiae}}
[[pa:ਫੂ]]
[[pl:Gaz]]
[[pnb:گیس]]
[[pt:Gás]]
[[qu:Wapsi]]
85 646

recensiones