Quantum redactiones paginae "Moda" differant

Content deleted Content added
No edit summary
m +Imago
Linea 1:
[[Fasciculus:1796-short-bodied-gillray-fashion-caricature.jpg|thumb|"Nihil est facilius quam amictum imitari alicuius." (Cic. ''de Or.'' 2.91).]]
[[Fasciculus:Ed Hardy Runway Models.jpg|thumb|Vestiarii habitus anno 2008 ostendunt.]]
'''''Moda'''''<ref>[http://ephemeris.alcuinus.net/archi2004/otium/periegetica/basic.php?article=per1.htm ''Ephemeris''' (2004)]; [http://ephemeris.alcuinus.net/archi2007/nuntius1.php?id=271 ''Ephemeris'' (2007)]; [http://ephemeris.alcuinus.net/archi2004/otium/periegetica/basic.php?article=per1.htm ''Ephemeris'' (2007)].</ref> est [[terminus technicus|terminus]] utilis ad vestiendi, cogitandi, vivendi, se gerendi mores certo quoque tempore (vel saeculo) gratiosos et aliis moribus praevalentes describendos. Moda, quamquam reapse multas res complectitur, saepissime vestiariorum novitatibus adiungitur. Simulac homines satis multi amictum aliorum imitari coeperint, nova nascetur moda. Modae ex alia in aliam vicissitudines et mutationes in eo consistunt, quod homines rerum antea gratiosarum praeter rationem pertaesi in locum aliquid novi in rem suam convertunt. Res modariae sunt non solum temporales amictus renovationes sed etiam sui ad religiones aut ad superstitiones aut ad doctrinas politicas deditiones. Mercatores autem necessitate modae utuntur ad hominibus persuadendum ut novas res sibi emant.