Quantum redactiones paginae "Media" differant

Content deleted Content added
TXiKiBoT (disputatio | conlationes)
m bot addit: be-x-old:Мідыя
Nexum ad Media (satrapia) addidi
Linea 11:
Anno fere [[550 a.C.n.]], [[Cyrus II (rex Persarum)|Cyrus II]], rex regionis [[Persae|Persicae]] [[Ansan|Anšān]], quae tunc erat Medis subiecta, contra [[Astyages|Astyagem]], Medorum regem, rebellavit, quem bello superavit et cepit. Sic Cyrus Imperii Medorum finem fecit et novum [[Imperium Persarum]] instituit.
 
Media in [[satrapia]]m Imperii Persarum redacta magnum tamen valere perrexit (qua de re vide etiam [[Media (satrapia)]]). Ita [[Ecbatana]], Mediae metropolis, una e sedibus [[Achaemenidae|regum Persarum]] facta est, et Medi iuxta Persas robur fuit imperii, quorum multi [[satrapes|satrapae]], duces belli, consiliarii fungebantur, ita ut [[Rerum gestarum scriptor|scriptores historici]] Graeci Persas saepe 'Medos' vocarent.
 
Anno [[331 a.C.n.]], [[Darius III (rex Persarum)|Dario III]], ultimo [[Achaemenidae|Persarum rege]], ab [[Alexander Magnus|Alexandro Magno]] bello superato et postea a suis interfecto, [[Atropates]], Mediae satrapes, se suamque provinciam Alexandro dedidit. Quam primum ille alii regendam concessit, deinde tamen Atropati restituit.