Quantum redactiones paginae "Gustavus Mahler" differant

Content deleted Content added
+
m -
Linea 9:
'''Gustavus Mahler''' (natus apud [[Kalischt]] [[Bohemia]]e vicum olim ad [[Imperium Austro-Hungaricum]] pertinentem die [[7 Iulii]] [[1860]]; mortuus die [[18 Maii]] [[1911]]) fuit [[Musica Romantica|Romanticus]] [[compositor]] [[Austria]]cus et unus ex magnis suae aetatis [[conductor (musica)|conductoribus]] [[orchestra]]e. Ut compositor, Mahler traditionem [[saeculum 19|saeculi undevicensimi]] Austro-Germanicam et [[Modernismus (musica)|modernismum]] [[saeculum 20|saeculi vicensimi]] conectebat. Vivus statum ut conductor certe habebat, sed sua musica populo grata factus est solum post tempora neglegentiae, quae interdictionem eius exsecutionis in multo [[Europa]]e per [[aetas Nazista|aetate Nazista]] comprehendebant. Post [[1945]], haec musica a novis audientibus inventa et celebrata est; Mahler tum factus est unus ex frequentissime exsecutus et discis divulgatis omnium compositorum—status quem ipse [[saeculum 21|saeculo vicensimo uno]] sustinet.
 
Novem [[symphonia]]s et complures carminum cyclicos composuit. Orchestras [[Vindobona]]e et [[Novum Eboracum|Novi Eboraci]] annos duxit; ''[[Wiener Staatsoper]]'' praefectus fuit.
 
Multorum compositiones suis operibus adsimulavit, sicut [[Wolfgangus Amadeus Mozart|Mozart]], [[Wilhelmus Richardus Wagner|Wagner]], et [[Antonius Bruckner|Bruckner]].