Content deleted Content added
responsa mea
Linea 89:
 
Greetings, --[[Usor:UV|UV]] 16:42, 17 Septembris 2006 (UTC)
 
===[[User:Adamas|Adamantis]] responsa===
Et salue, Lupambule. Ita respondeo:
 
:''1) Quid est Vicipaedia?
::Encyclopaedia interretialis scientiae uniuersae quae a uoluntariis Latine scribitur.
:''2) Quomodo Vicipaedia differt ab lexicis aliis?
::Gratuita et aperta uulgo est; saepe mutatur; in interrete sita est; et opera hominum qui periti non sunt utitur.
:''3) Quomodo Vicipaedia latina differt ab Vicipaediis aliarum linguarum?
::Quod Latine scribitur, propositum primum est indicia hominibus qui ut lingua secunda Latine sciunt, sed qui linguas patrias diuersas habent et inter se aliter communicare non possunt, dare. Itaque est similis Vicipaediis generis Vicipaediae Esperantice. Habet tamen linguis artificiosis Vicipaedia Latine commodum habendi historiam longiorem uerborum firmorum; et incommodum habendi multas fontes contrarias Latinitatis, e.g., classicam ecclesiasticamque humanisticamque nouamque.
:''4) a) Quomodo lemmata cum argumento falso vel ficto scripta prohiberi possunt? b) Quomodo lemmata in falsa lingua latina scripta prohiberi possunt?
::a) Nobis necesse est imperare ut postulata dubia fontibus fidis confirmentur, et paginas constanter recognoscere ne postulata falsa uel fontes dubiae cumulent. b) Facilius est. Appendiculae purgandi pro paginis ferrentibus Latinitatem dubiam habemus, ergo Latinitas paginarum talium solum figatur.
:''5) Quam utilitatem Vicipaedia mihi dat?
::Si scis Latine et nisi scis linguam quarum maiorum Vicipaediarum (e.g., Anglice aut Germanice), hanc esse utiliorem quam Latine libris aliis interretialibus, qui non saepe praesenti more utuntur, fortasse iudicabis. Tamen, in grauibus indicio inuento in Vicipaedia fidere ad tempus imprudens est; encyclopaedia adhuc formatur.
:''6) Quas alias paginas latinas in interrete commendare potes?
::Nunc nulla commendo.
:''7) Ullam quaestionem desideras? Aliquas annotationes facere vis?
::Nunc nec desidero nec uolo.
 
—[[Usor:Adamas|Adamas]] 03:18, 22 Septembris 2006 (UTC)
 
== De Vicipaedia Latina ==