Quantum redactiones paginae "Lingua Iudaeo-Hispanica" differant

Content deleted Content added
Linea 3:
==Historia Linguae Iudaeo-Hispanicae==
 
Expulsis ex [[Hispania|Hipaniis]] Iudaeis ad partes et Europae orientales et Africae septentrionales confugerunt ubi in prima eorum benigne excepti sunt exsules a regibus Constantinopolitanis, in altera vitam egerunt usque ad hodiernum diem quo sunt adhuc crebri qui cantibus vocum suis praeterita meminerunt. Cum exiierint ex Hispanis, [[lingua Castellana antiqua|linguam priscam Hispanorum]] secum extulerunt integram quae cum Iudaeorum propria mixta mutare pergit alio modo quo fecerat Hispanus sermo ita ut aliam linguam efficeret quae ad diem nostrum delata est. Ab Iudaeis qui aetate nostra Europam incoluerunt usque ad [[Israel (civitas)|Rem Publicam]] eorum tandem anno 1948 (millesimo nongentesimo duodequinquagesimo) restitutam aliae linguae originem trahunt tantum in ipsis Europae regionibus quantum in aliis mundi partibus, sicut et [[Lingua Iudaeogermanica]] et [[Iudaeo-Tat]] (praesertim apud [[Caucasus|Caucasum]]) et [[Zarphaticus sermo]] ([[Francogallia|Francogallicae]]) et alii minores usu linguae.
 
Quamquam decursu temporis usus huius linguae minuerat multa sunt tradita ob eius causam atque hodie et splendet variis de causis. Propter eius proprietatem [[philologia|philologi]] melius quomodo tempore illo Hispanos locutos esse noscere possunt, sunt opera multa litteris mandata, cantus vocum permulti exstant et, quod rei caput est, haec lingua magna pars [[memoria]] Iudaeorum est.