Quantum redactiones paginae "Germania Superior" differant

Content deleted Content added
Xqbot (disputatio | conlationes)
Linea 1:
[[ImagoFasciculus:Roemischeprovinzentrajan.png|thumb|right|200px|Nomina provinciarum anno 115 imperatore [[Traianus|Traiano]]]]
'''Germania Superior''' fuit [[Index provinciarum Romanarum|provincia Romana]] inter annos 82 et [[90]] condita.
 
== De situ provinciae ==
Hodie ibi partes [[Francia]]e, [[Germania]]e, [[Helvetia]]e ad [[Rhenus|Rhenum]] sitae sunt. Caput provinciae [[Moguntiacum]] fuit. Alia oppida erant [[Argentorate]], [[Bingium]], [[Basilia]], [[Augusta Raurica]].
 
== Quando Romani venerunt ==
Romani iam [[Gaius Iulius Caesar|Gaio Iulio Caesare]] duce in Galliam venerunt et [[Octavianus Augustus|Octaviano Augusto]] imperatore Germania Superior a Romanis occupata est, sed nondum in provinciam redacta est. Quod tandem temporibus [[Domitianus|Domitiani]] imperatoris fiebat.
 
== Administratio provinciae ==
Cum haec provincia ad Germaniam liberam sita esset, ab imperatoribus legatis Augusti pro praetore administrata est. Sed iam antea duces militum administratores provinciae fuerunt. Fiscum provinciae ''procurator provinciae Belgicae utriusque Germaniae'' rexit, qui in [[Augusta Treverorum]] fuit. Et coloniae, municipia, civitates in provincia erant.
 
== Legati Augusti pro praetore ==
Horum nomina inter alia erant:
 
* [[Gnaeus Cornelius Lentulus Gaetulicus (consul 26)|Gnaeus Cornelius Lentulus Gaetulicus]] (annis [[29]] - [[39]])
* [[Servius Sulpicius Galba]], qui postea imperavit (annis [[39]] ad usque [[41]]/[[42]])
* [[Gaius Vibius Rufinus]] (annis 41/42 - [[46]]/[[47]])
* [[Publius Calvisius Sabinus Pomponius Secundus]] (annis [[50]]/[[51]])
* [[Titus Curtilius Mancia]] (annis [[56]] - [[58]])
* [[Lucius Antistius Vetus]] (brevi tempore inter annos [[58]] et [[63]])
* [[Lucius Verginius Rufus]] (anno [[67]]/[[68]])
* [[Marcus Hordeonius Flaccus (consul 47)|Marcus Hordeonius Flaccus]] (anno [[68]]/[[69]])
* [[Appius Annius Gallus]] (annis [[70]] - [[72]])
* [[Lucius Acilius Strabo]] (post annum [[71]])
* [[Quintus Corellius Rufus]] (anno [[82]])
* [[Lucius Antonius Saturninus]] (anno [[88]] - [[89]], cum seipsum imperatorem fecit et necatus est)
* [[Gaius Octavius Tidius Tossianus Lucius Iavolenus Priscus]] (annis 89/[[90]] - [[91]]/[[92]])
* [[Sextus Lusianus Proculus]] (annis [[93]] - [[97]])
* [[Traianus|Marcus Ulpius Nerva Traianus]], qui aut Inferioris aut Superioris Germaniae legatus anno [[96]]/[[97]] erat. Anno sequenti imperator Romanus factus est.
* [[Lucius Iulius Ursus Servianus]] (anno [[97]]/[[98]])
* [[Gaius Aufidius Victorinus (consul 183)|Gaius Aufidius Victorinus]] (annis [[162]] - [[166]])
* [[Publius Cornelius Anullinus (consul 199)|Publius Cornelius Anullinus]] (circa annum [[180]])
* [[Quintus Aiacius Modestus Crescentianus]] (anno [[209]])
* [[Sextus Catius Clementinus Priscillianus]] (anno [[231]])
* [[Decius|Gaius Messius Quintus Traianus Decius]], qui postea imperavit (annis [[232]] - [[235]])
* [[Marcus Cassianus Latinius Postumus]] (annis [[259]]/[[260]]). Is tum ursurpator contra [[Gallienus|Gallienum]] fuit.
 
== Historia ==
Circa annos [[74]] et [[90]] Romani [[Agri Decumates|Agros Decumates]] ultra [[Rhenus|Rhenum]] fluvium occupaverunt et provinciae fines auxerunt. Anno [[260]] agri Decumates ab [[Alamanni]]s invasi relicti sunt atque Rhenus iterum finis provinciae fuit. Eo anno provincia et pars Imperii Galliarum facta est et anno [[275]] ad imperium Romanum redditum est. [[Diocletianus|Diocletiano]] Augusto regnante provincia ut aliae divisa est. Post annum [[297]] provincia a [[Diocletianus|Diocletiano]] imperatore divisa est in provincias [[Germania Prima|Germaniam Primam]] et [[Maxima Sequanorum|Maximam Sequanorum]]. Anno [[370]] [[Valentinianus I]] imperator ad fines munitiones maximas aedificari iussit, Circa annum [[406]] Germani tandem provinciam invaserunt<ref>Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 4, c. 957-960</ref>.
 
 
Linea 72:
[[ru:Верхняя Германия]]
[[sv:Germania Superior]]
[[th:อัปเปอร์เจอร์เมเนีย]]
[[th:เจอร์มาเนียเหนือ]]
[[tr:Germania Superior]]
[[uk:Верхня Германія]]