Quantum redactiones paginae "Silvanus (praefectus praetorio)" differant

Summarium vacuum
(cat)
'''Silvanus''' [[praefectus praetorio]] imperatoris [[Gallienus|Gallieni]] fuit. Anno [[258]], cum [[Saloninus (imperator)|Saloninus]], filius secundus Gallieni, Caesar factus et in Galliam contra Germanos defendandam missus est, Silvanus ei tutor datus et [[praefectus praetorio]] facttus est<ref>Alaric Watson, Aurelian, Londinii 1999, p. 34</ref>. Anno [[260]], cum [[Marcus Cassianus Latinius Postumus|Postumus]], praeses [[Germania Superior|Germaniae Superioris]] Francos quosdam, qui incolas provinciae diripuerant, cepisset, iurgium de praeda barbarorum ortum est. Cum Postumus eam inter milites divisisset, Saloninus Caesar Silvanusque postulaverunt, ut res recuperatae dominis propriis restituerentur. Itaque Postumus purpuram ipse sumpsit et [[Colonia Agrippina|Coloniam Agrippinam]], ubi ambo sedem habuerunt, obsidebat. Quamquam Saloninus nunc Augustus proclamatus est, eius milites incolaeque Coloniae portas aperuerunt atque Silvanum Soloninumque anno 260 exeunte Postumo tradiderunt, qui eos statim necare iussit<ref>John Bray, Gallienus, Adelaide 1997, p. 133-134</ref>.
 
== Notae ==
64 228

recensiones