Quantum redactiones paginae "Schola Nova" differant

Content deleted Content added
Linea 1:
{{Pagina non annexa}}
== Descriptio ==
'''Schola Nova''', anno [[1995]] Ayencurti, in parvo [[Vallonia|Vallonico]] pago condita a [[Stephanus Feye|Stephano Feye]], viro erudito, magistro capellae, musicologo et professore in Academia Musica Leodensi, in litterarum ludum lyceumque dispertita [[humanismus|humanistarum]] studiis classicis favet. Fere 70 discipuli illic erudiuntur qui linguam latinam, graecam antiquam, anglicam, flandricam, res mathematicas, doctrinas scientificas, multasque alias disciplinas discunt. Plerique eorum inter annum septimum et undevicesimum agunt, et 10 annis totum studiorum cursum perficiunt (5 in litterarum ludo et 5 in lyceo). Ocius enim quam in scholis publicis doctrinam necessariam ad lauream impetrandam adipiscuntur discipuli propterea quod in greges admodum parvos divisi sunt (inter 5 et 10 alumnos singulis in gregibus).
 
Inter alia peculiaria, animadvertendum est discipulos institui solere non modo [[Lingua Francogallica|francogallice]], sed etiam latine (lingua enim latina scholae nonnullae habentur ut historiae mediaevalis linguaeque graecae), et [[Lingua Flandrica|flandrice]] (scholae de artium historia atque de geographia sic recitantur). Nam, quotidiano usu discipuli citius meliusque linguas callere possunt.