Quantum redactiones paginae "Mellinga" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
+commons wikilink
Linea 37:
oppid. elegans Helvetiae in Argovia, ad Rusam fluv. qui hic ponte insigni iungitur, 1. milliar. German. infra Bremogart.
Olim sub Habespurgiis Comitibus, quibus fidelem operam in praelio Tattvillano A. C. 1351. et Sempacensi A. C. 1386. praestitit. Suburbium eius ab Helvetiis incensum A. C. 1388. ipsumque opp idum cum Bremogarto A. C. 1415. a Tigurinis, quibus et alii Helvetii accessêre, occupatum nomine Imperii, et utrumque postea a Sigismundo Imperatore itidem oppigneratum est, salvis tamen veteribus civium iuribus et privilegiis: a quo tempore octo Helvetiorum pagis subest. Horribili incendio arsit, A. C. 1504. malitia exulis cuiusdam: Missa cum imaginibus A. C. 1529. ibidem abolita, sed A. C. 1531. restituta est. Vide Stumpf. de Argovia l. 7. c. 10. Stettlerum, Simlerum, etc.''
 
{{Commons|Category:Mellingen AG|{{PAGENAME}}}}
 
 
[[Categoria:Urbes Helvetiae]]