Quantum redactiones paginae "Calais et Zetes" differant

Summarium vacuum
*Secundum alios Phineus Cleopatram repudiarat ac novam uxorem Idaeam duxerat quae privignos de vi accusavit. Itaque postquam e nave exierunt, [[Argonautae]] in duos iuvenes catenatos verberatosque ad supplicium ductos inciderunt, qui ab eis, velut a deis, auxilium orabant. Quos percontati Boreades Zetes et Calais, postquam filios sororis suae Cleopatrae agnoverunt ac rescierunt crimine novercae sic male mulcatos esse, indignantes eos catenis et supplicio liberarunt, quamvis vetante rege Phineo. Quapropter ad proelium inter Argonautas et [[Thracia|Thraces]] ventum est, in quo proelio [[Hercules]]<ref>Secundum Apollonium Rhodium et Valerium Flaccum Hercules non iam cum Argonautis tum erat cum in regnum Phinei pervenerunt!</ref> cum multos alios hostes, tum regem Phineum occidit. Argonautae regnum liberis Cleopatrae tradiderunt atque ipsam e custodia dimiserunt<ref>Sic Diodorus Siculus et Bibliotheca Apollodori libro tertio.</ref>
 
De morte quoque diverse traditur : nam quidam volunt eos postea ab Hercule sagittis interfectos esse et patrem [[Boreas|Boream]] cum super tumulum eorum flat lapidem levare solere<ref>Apollonius Rhodius I,1298-1308.</ref>. Alii dicunt in ipso venatu Harpyarum mortuos.<ref>Apollodori Bibliotheca III,15,2.</ref>
 
== Fontes. ==