Quantum redactiones paginae "Linguistica synchrona" differant

Content deleted Content added
Nova auspicia
Linea 1:
'''Linguistica synchronica''' est linguae investigandae modus, cuius interest [[Status linguae|statum linguae]] (''état de langue'') describere. [[Linguistica diachronica|Diachronicae]] enim linguisticae est mutationes investigare, quibus systema linguae in temporibus obicitur, cum linguistica synchronica ad statum spectet, in quo systema quoque temporis puncto exstitit.
#REDIRECT [[Linguistica descriptiva]]
 
[[Ferdinandus de Saussure]] primus voluit systema linguae (''langue'') tamquam in diachronico successionum axi positum describere, in qua opera necesse esse putabat e statu sychronico ad alterum procedere. Siquidem, quomodo systema e statu X in statum Y mutatum sit, scire volumus, primum aliquid de his statibus, qualem structuram habeant X et Y, necesse est sciamus. Quae cum ita sint, linguista historicus tamquam [[Scacci|scaccorum]] lusor synchronicum quemque statum respicit, ut, quam ob causam novus quisque status priori successerit, intellegat.