Quantum redactiones paginae "Iosephus Schumpeter" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 8:
ubi obiit= Taconic, [[Connecticuta]], [[CFA]] }}
 
'''Iosephus Alois<!--Aloysius?--> Schumpeter''' ([[8 Februarii]] [[1883]] – [[8 Ianuarii]] [[1950]]) fuit [[Oeconomia|oeconomicus]] a prima origine [[Austria]]cus, deinde [[CFA|Americanus]], magnae auctoritatis inter [[oeconomia|oeconomicae scientiae]] studiosos [[saeculum 20|vicesimi saeculi]] habitus. Etsi primi [[Oeconomica neoclassica|neoclassicorum]] agminis cursu paulum decesserit, impraesentiarum autem melius audit. Cum enim [[Capitalismus|capitalismum]] dixisset in [[Destructio creatrix|destructione creatrice]] consistere, iterum in disceptationibus oeconomicis politicisqueet politicis disceptationibus interesse videtur.
 
== Vita ==
Schumpeter in [[Imperium Austro-Hungaricum|Imperii Austro-Hungarici]] urbe [[Moravia|Moravica]] [[Trisch]]<ref>[http://www.hrady.cz/index.php?pd=main_okoli&searchWord=T%F8e%9A%9D&srch_typ=2 Hrady.cz — Třešť]</ref> natus est. Patre calamitate adflicto anno [[1887]] amisso, Iosephus (sive Jozsi) cum matre Iohanna postero anno in [[Graecia (urbs)|Graeciam]], urbem Austriacam, immigravit. Quinque annis post, Iohanna Sigmundo van Kéler, marescalcoviro campestrinobili, heroiquelocumtenenti nobilimarescalci campestris (''Feldmarschalleutnant''), nupsit, quo facto in [[Vindobona]]m immigravit nova familia. Vindobonae propter nobilitatem vitrici in [[Theresianum (Vindobona)|Theresianum]], academiam equestrem (''Ritterakademie''), receptus est, ubi, praeter sollerter equitandum, sex linguis uti didicit, cultuque nobilitati decoro eruditus est.
 
=== Oeconomicus Europaeus ===
Linea 19:
# '''Grex [[Marxismus|marxistarum]]''', inter quos praecipue [[Otto Bauer]] et [[Rudolfus Hilperding]] numerabantur.
 
Ex hac farragine opinionum Schumpeter, qui suum nomen suamque famam vere voluit per orbem terrarum percrebrescere, suam fecit temperationem. Anno [[1905]], [[Böhm-Bawerkium]] audivit de marxismo, cuius adversarius erat, lectiones habentem. Quae acroasis magnum fecit momentum ad animum Schumpeteri formandum, namque inter auditores erant et adversarii (ut [[Ludovicus von Mises]]) et defensores (Bauer, Hilferding, [[Aemilius Lederer]]). Quo controversiosarum opinionum adflatu Schumpeter propriam elaborabat visionem peculiarem, diversarum scholarum oeconomicarum consiliis commixtam. Maximi momenti ei videbatur oeconomicorum discriminum et cyclicarum mutationum causas cognoscere, denique evolutionem capitalismi indagare.
 
Studiis apud Universitatem Vindobonensem anno [[1906]] finitis, Schumpeter [[Berolinus|Berolinum]] profectus studia apud Schmollerum et Sombartium perrexit. Exinde, anno [[1907]], [[Londinium]] se contulit, ubi annum et eo diutius commoratus non solum magna bibliotheca apud [[Museum Britannicum]] usus (et, ut ferunt, eadem sella ac [[Carolus Marx]] sedens) omnis generis [[scientia]]s imbibit, sed etiam studia apud [[Collegium Universitatis Londiniensis]] (ubi [[Carolus Pearson|Carolum Pearson]], statisticum et mathematicum [[Evolutio|theoriae evolutionis]] studiosum, audivit) et [[London School of Economics|Londiniensem Scholam Oeconomicam]] (ubi [[Eduardus Westermarck|Eduardum Westermarck]], sociologum [[Finnia|Finnicum]], audivit) navavit. Praeterea [[Universitas Cantabrigiensis|Universitatem Cantabrigiensem]] (ubi cum Alfredo Marshall conlocutus est) et [[Universitas Oxoniensis|Universitatem Oxoniensem]] gustavit.
Linea 32:
Anno [[1913]], Schumpeter [[Novum Eboracum]] profectus est munus obiens professoris hospitantis apud [[Universitas Columbiae|Universitatem Columbiae]], invitatu Iohannis B. Clark, cuius opiniones libris suis adhibuerat. In [[CFA|America]] late peragravit, universitates notabiles visitans. Tot instructus sermonibus, quos cum collegiis contulit, sibi persuasit suam theoriam quam aptissimam esse ad Americanae oeconomiae evolutionem describendam; etiam animadvertit CFA in oeconomia et scientia quam plurimum valere. Se ipsum quoque sentiebat bona fama uti.
 
Sed tunc vetus Europa in magnam incidit rerum perturbationem. Cum imperium Austro-Hungaricum [[Serbia]]e bellum indixisset, [[Bellum Orbis Terrarum I|Bellum orbis terrarum I]] initium cepit. Schumpeter immunis militia factus librum ''Epochen der Dogmen- und Methodengeschichte'' inscriptum anno [[1914]] edidit, quo historiam scientiae oeconomicae tractavit. Hic liber mandatu [[Maximilianus Weber|Maximiliani Weber]] factus ad seriem ''Grundriß der Sozialökonomik'' adiunctus est.
 
Deinde decem fere annis ad res publicas et cotidianas se dedit, nam cura pro posteritate imperii Austro-Hungarici eum sollicitavit, ut de publica oeconomia libellos scriberet. Quo factum est, ut anno [[1919]] minister oeconomiae minutae Austriae crearetur. Quo munere sex fere menses frustra functus est. Anno [[1921]], munere professoris abdicato, consors et praefectus argentariae privatae factus suam doctrinam propriam secutus pecuniam in negotiis ad novas rationes pronis collocabat. Primo quidem feliciter negotiatus est, sed ubi sortium mercatus Austriacus anno [[1924]] corruit, quas conlocaverat pecunias amisit.
 
Ex his periculis ereptus est, cum munere professoris oeconomiae publicae apud [[Universitas Fridericia Guilelmia Rhenana|Universitatem Bononiensem]] donatus est. Hoc salutis auxilium ei praebuit [[Arthur Spiethoff]], professor Bononiensis mutationum cyclicarum studiosus, cui iam antea erat familiaritate coniunctus. Bononiam igitur immigravit una cum Anna, nova uxore, quae gravida esterat. At iterum res adversae acciderunt, nam mense Iulio matrem, mense autem Augusto uxorem recensque natum amisit. Itaque Schumpeter viduus factus praeceps se ad investigandi et docendi fervorem immisit et, unde coeperat, perrexit. Denuo opus suum de evolutione oeconomica disserens, primum anno [[1911]] editum, brevius redditum anno [[1926]] divulgavit. Etiam permultos scripsit de oeconomia publica libellos, qui depressionem oeconomicam exeuntibus annis 1920 ortam tractabant. Praeterea novas cyclicarum mutationum theorias perdidicit notitiamque de capitalismi in variis civitatibus evolutione sibi paravit.
 
His temporibus epistularum commercium fecit cum [[Ioannes Meginhardus Keynes|Iohanne Meginhardo Keynes]]; quo conloquio epistulari incitatus est, ut symbolam "The Instability of Capitalism" inscriptam apud ''Economic Journal'', acta a Keynesio temperata, anno [[1928]] ederet. Qua in symbola primum, ut videtur (McCraw 2007:528), technico termino ''innovationis'' usus est.