Quantum redactiones paginae "Gnaeus Pompeius Magnus" differant

m
→‎Vita: corrigere orthographiam
m (→‎Vita: corrigere orthographiam)
Acclamavit universa contio: "Te ipsum, Quinte Catule." Tam honorifico civium testimonio victus Catulus e contione discessit. Pompeius, disposito per omnes maris recessus navium praesidio, brevi terrarum orbem illa peste liberavit; praedones multis locis victos fudit; eosdem in deditionem acceptos in urbibus et agris procul a mari collocavit. Nihil hac victoria celerius; nam intra quadragesimum diem piratas toto mari expulit.
 
Confecto bello piratico, Gnaeus Pompeius contra [[Mithridates VI (rex Ponti)|Mithridatem]] profectus est, et in Asiam magna celeritate contendit. Proelium cum rege conserere cupiebat, neque opportuna dabatur pugnandi facultas, quia Mithridates interdiu castris se continebat, noctu vero haud tutum orat congredi cum hoste in locis ignotis. Quadam tamontamen noctonoctu Mithridatem Pompeius aggressus est. Luna magno fuit Romanis adiumento: nam cum eam Romani a tergo haberent, umbrae corporum longius proiectae ad primos usque hostium ordines pertinebant; unde decepti regii milites, in umbras tanquam in propinquum hostem tela mittebant. Victus Mithridates in Pontum profugit. Adversus eum filius Pharnaces rebellavit, quia, occisis a patre fratribus, vitae suae ipse timebat. Mithridates a filio obsessus venenum sumpsit, quod cum tardius subiret, quia adversus venena multis antea medicaminibus corpus firmaverat, a milite Gallo volens interfectus est.
 
Pompeius deinde Tigranem [[Armenia]]e regem, qui Mithridatis partes secutus fuerat, ad deditionem compulit; quem tamen ad genua procumbentem erexit, benignis verbis recreavit, et in regnum restituit, aeque pulchrum esse iudicans et vincere reges et facere. Tandem rebus Asiae compositis in Italiam rediit. Ad urbem venit, non, ut plerique timuerant, armatus, sed demisso exercitu, et tertium triumphum biduo duxit. Insignis fuit multis novis inusitatisque ornamentis hic triumphus; sed nihil illustrius visum, quam quod tribus triumphis tres orbis partes devictae causam praebuerunt Pompeius enim, quod antea contigerat nemini, primo ex Africa, iterum ex Europa, tertio ex Asia triumphavit, felix opinione hominum futurus, si quem gloriae, eumdem vitae finem habuisset, neque adversam fortunam esset expertus iam senex.
9 909

recensiones