Quantum redactiones paginae "Calais et Zetes" differant

Summarium vacuum
[[Fasciculus:Phineus Boreads Louvre G364.jpg|thumb|right|300px|Phineus et [[Boreadae]] (Calais et Zetes) ad mensam victu onustam Harpyiarum adventum exspectant. [[Crater]] [[Attica|Atticus]] rubeis figuris. [[Museum Lupariense.]] ]]
In [[mythologia Graeca]] Calais et Zetes erant filii gemelli [[Boreas|Boreae]] et [[Orithyia|Orithyiae]], filiae regis [[Athenae|Atheniensis]] [[Erechteus|Erechtei]]. Saepe Boreadae appellabantur. Alas in capite et in pedibus gerebant : ita velocissime per aerem volabant, ut venti. Secundum [[Ovidius|Ovidium]] pueri sine alis fuerunt : postquam vero barba eis crevit, tum alas velut aves in humeris habuerunt. Numquam recedebant a fratre ac semper una erant. Cum [[Argonautae|Argonautis]] in [[Colchis|Colchidem]] navigarunt ad vellus aureum repetendum.