Quantum redactiones paginae "Calais et Zetes" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 3:
 
Rem praeclaram in [[Thracia]] gesserunt apud regem [[Phineus|Phineum]], de qua re nobis diverse traditum est : altera traditio antiquior et mirabilior, altera ad veri similitudinem ac rationem redacta<ref>Fortasse ut argumentum fabulae theatralis fieret.</ref> :
*Cum ad [[Thracia]]e litus adpulerunt [[Argonautae]] regem Phineum ab [[Harpyiae|Harpyis]] vexatum invenerunt, quae cibum sive eripiebant ei sive polluebant. Boreadae miserum maritum sororis Cleopatrae supplicio liberaverunt, dum stricto gladio Harpyias usque ad insulas Strophadas persequuntur nec tamen eas necant quod promiserunt se non iam Phineum vexaturos. Praterea sive [[Iris]]<ref>Sic Apollonius Rhodius.</ref> sive [[Typhon]]<ref>Sic Valerius Flaccus.</ref> eos monuit displicere deis mortem earum<ref>Sic [[Apollonius Rhodius]], [[Valerius Flaccus]], [[Hyginus]], [[Ovidius]].</ref>.
*Secundum alios Phineus Cleopatram repudiarat ac novam uxorem Idaeam duxerat quae privignos de vi accusavit. Itaque postquam e nave exierunt, [[Argonautae]] in duos iuvenes catenatos verberatosque ad supplicium ductos inciderunt, qui ab eis, velut a deis, auxilium orabant. Quos percontati Boreades Zetes et Calais, postquam filios sororis suae Cleopatrae agnoverunt ac rescierunt crimine novercae sic male mulcatos esse, indignantes eos catenis et supplicio liberarunt, quamvis vetante rege Phineo. Quapropter ad proelium inter Argonautas et [[Thracia|Thraces]] ventum est, in quo proelio [[Hercules]]<ref>Secundum Apollonium Rhodium et Valerium Flaccum Hercules non iam cum Argonautis tum erat cum in regnum Phinei pervenerunt!</ref> cum multos alios hostes, tum regem Phineum occidit. Argonautae regnum liberis Cleopatrae tradiderunt atque ipsam e custodia dimiserunt<ref>Sic Diodorus Siculus et Bibliotheca Apollodori libro tertio.</ref>