Quantum redactiones paginae "Calais et Zetes" differant

Summarium vacuum
[[Fasciculus:Phineus Boreads Louvre G364.jpg|thumb|right|300px|Phineus et Boreades (Calais et Zetes) ad mensam victu onustam Harpyiarum adventum exspectant. [[Crater]] [[Attica|Atticus]] rubeis figuris. [[Museum Lupariense.]]]]
In [[mythologia Graeca]] Calais et Zetes erant filii gemelli [[Boreas|Boreae]] et [[Orithyia|Orithyiae]], filiae regis [[Athenae|Atheniensis]] [[Erechteus|Erechtei]]. Saepe Boreadae appellabantur. Alas in capite et in pedibus gerebant : ita velocissime per aerem volabant, ut venti. Secundum [[Ovidius|Ovidium]] pueri sine alis fuerunt : postquam vero barba eis crevit, tum alas velut aves in humeris habuerunt. Numquam recedebant a fratre ac semper una erant. Cum [[Argonautae|Argonautis]] in [[Colchis|Colchidem]] navigarunt ad vellus aureum repetendum.
 
Rem praeclaram in [[Thracia]] gesserunt apud regem [[Phineus|Phineum]], de qua re nobis diverse traditum est : altera traditio antiquior et mirabilior, altera ad veri similitudinem ac rationem redacta :
*Cum ad [[Thracia]]e litus adpulerunt [[Argonautae]] regem Phineum ab [[Harpyiae|Harpyis]] vexatum invenerunt, quae cibum sive eripiebant sive polluebant. Boreadae miserum maritum sororis Cleopatrae supplicio liberaverunt, dum stricto gladio Harpyias usque ad insulas Strophadas persequuntur nec tamen eas necant quod promiserunt se non iam Phineum vexaturos. Praterea sive Iris sive Typhon eos monuit displicere deis mortem earum.
== Fontes. ==
*[[Apollodori bibliotheca]] I,9,21 et III,15,3. (Hi duo loci traditiones omnino diversas sequuntur).