Quantum redactiones paginae "Boreas" differant

42 octeti additi ,  12 years ago
Boreas maiores partes in [[mythologia Graeca]] egit quam ceteri venti. Nam [[Orithyia]]m, filiam regis [[Erechtei]], [[Athenae|Athenis]] rapuisse dicitur ac secum in [[Thracia]]m duxisse ubi uxorem habuit. Ex ea duos filios genuit, [[Calais et Zetes|Calain et Zeten]], -qui expeditioni [[Argonautae|Argonautarum]] interfuerunt-, et duas filias Chionen et Cleopatram quae regi [[Phineus|Phineo]] nupsit.
 
In [[Thracia]] antrum montis Haemi habitasse dicitur. Barbatus et alatus in vasibus pictus est.
=== Fontes. ===
*[[Hyginus mythographus]] ''Fabulae'' 53,140.