Quantum redactiones paginae "Calais et Zetes" differant

In [[mythologia Graeca]] Calais et Zetes erant filii [[Boreas|Boreae]] et [[Orithyia|Orithyiae]], filiae regis [[Athenae|Atheniensis]] [[Erechteus|Erechtei]]. Saepe Boreadae appellabantur. Alas in capite et in pedibus gerebant : ita velocissime per aerem volabant, ut venti. Secundum [[Ovidius|Ovidium]] pueri sine alis fuerunt : postquam vero barba eis crevit, tum alas velut aves in humeris habuerunt. Numquam recedebant a fratre ac semper una erant. Cum [[Argonautae|Argonautis]] in [[Colchis|Colchidem]] navigarunt ad vellus aureum repetendum.
== Fontes. ==
*[[Apollodori bibliotheca]] I,9,21 et 3.III,15.,3. (Hi duo loci traditiones omnino diversas sequuntur).
* [[Apollonius Rhodius]], libro primo et secundo ''[[Argonauticon]]''
*[[Diodorus Siculus]] libro quarto [[Bibliotheca historica (Diodorus)|Bibliothecae Historicae]], cap. 43-44.
* [[Hyginus mythographus|Hyginus]], ''Fabulae'' 19-20.