Quantum redactiones paginae "Phineus" differant

Content deleted Content added
Linea 4:
Hic Phineus erat filius Agenoris, regis [[Phoenicia]]e, et Telephassae. Postquam sororem [[Europa (mythologia)|Europam]] [[Iupiter]] rapuit, iussu patris, ut ceteri fratres ([[Cadmus]], [[Cilix]], Phoenix...) eam quaesitum profectus est. Quam cum reperire non posset, novam urbem (Salmydessum nomine) in litore [[Thracia]]e condidit, ubi rex Odrysarum fuit.
 
Duos filios e Cleopatra uxore, filia [[Boreas|Boreae]] et Atheniensis Orithyae, genuit : Plexippum ac Pandionem, quos postea excaecavit cum secunda uxor, Idaea, eos de vi accusavit. Haec a nonnullis auctoribus causa fuisse dicitur, cur Phineus postea et ipse a Borea irato excaecatus sit. Sed eum vaticinandi facultate [[Apollo]] donaverat : quod deorum arcana consilia studiosius mortalibus proderet, inter ipsa dicta a [[Iupiter|Iove]] irato excaecatus fuisse plerumque traditur. Alii contendunt eum longam vitam oculis suis praetulisse. [[Iupiter]] in eum et [[Harpyae|Harpyias]] immisit quae omnem cibum potumque ex ore eriperent atque taetro odore polluerent. Diu miserrimus sic egit; donec [[Argonautae]] ad litus Thraciae appulerunt. Tum fatis ipsis iubentibus alati filii [[Boreas|Boreae]], [[ZetesCalais et CalaisZetes]], per aerem stricto gladio paventes Harpyias usque ad Strophadas insulas persecuti sunt atque Phineum sic aerumnis poenaque liberaverunt. Qui laetatus miris in modis [[Iason]]em et comites eius viam ad [[Colchis|Colchos]] gratus docuit ac futuros eventus praedixit.
[[Fasciculus:Calaïs et Zétès délivrent Phinée des Harpies.jpg|thumb|right|300px|Calais et Zetes Harpyas fugant. Imago a Bernardo Picart delineata ad [[Metamorphoses (Ovidius)|Metamorphoses Ovidianas]] illustrandas.]]
Longe aliter a [[Diodorus Siculus|Diodoro Siculo]]<ref>Sic etiam Bibliotheca Apollodori libro tertio (at non libro primo!).</ref> haec fabula narratur : nam postquam e nave exierunt, [[Argonautae]] in duos iuvenes catenatos verberatosque ad supplicium ductos inciderunt, qui ab eis, velut a deis, auxilium orabant. Quos percontati Boreades Zetes et Calais, postquam filios sororis suae Cleopatrae agnoverunt ac rescierunt crimine novercae sic male mulcatos esse, indignantes eos catenis et supplicio liberarunt, quamvis vetante rege Phineo. Quapropter ad proelium inter Argonautas et [[Thracia|Thraces]] ventum est, in quo proelio [[Hercules]]<ref>Secundum Apollonium Rhodium et Valerium Flaccum Hercules non iam cum Argonautis tum erat cum in regnum Phinei pervenerunt!</ref> cum multos alios hostes, tum regem Phineum occidit. Argonautae regnum liberis Cleopatrae tradiderunt atque ipsam e custodia dimiserunt.