Quantum redactiones paginae "Harpyiae" differant

Content deleted Content added
Linea 27:
 
In [[Argonautae|Argonautarum]] fabula iussu deorum poenas exigunt a [[Phineus|Phineo]] vate, dum cibum et potum vel ex ipso ore eripiunt vel proluvie ventris polluunt. Tandem postquam [[Phineus]] [[Iason]]i pollicitus est sese futuros eventus ei praedicturum, filii [[Boreas|Boreae]], [[Calais et Zetes]] eas fugaverunt atque usque ad insulas Strophadas stricto gladio persecuti sunt ubi monitu sive [[Iris|Iridis]] sororis sive [[Typhon]]is patris a nece earum absistunt : utiles enim deis esse Harpyas nec necari debere probant. Polliceri praeterea Phineum sese non iam vexaturas.
 
In [[Aeneis|Aeneide]] cum [[Anchises]], [[Aeneas]] profugique [[Troia]]ni ad insulas Strophadas appulerunt, cenare in litore voluerunt. Tum Harpyae idem eis fecerunt quod et Phineo [[Vates|vati]] fecerant. Quas ferro pellere conatos Troianos harpya Celaeno irrisit atque eis cecinit mensas fame edere coactos fore antequam novam urbem conderent. Quod infaustum omen primo animos terruit, sed postea in eventum felicem sese vertit.
 
== De interpretatione. ==