Quantum redactiones paginae "Schola Nova" differant

Content deleted Content added
m Automaton: addens {{Nexus desiderati}}; mutationes minores
Linea 1:
{{Pagina non annexa}}
== Descriptio ==
'''Schola Nova''', anno [[1995]] Ayencurti, in parvo [[Vallonia|Vallonico]] pago condita, in litterarum ludum lyceumque dispertita [[humanismus|humanistarum]] studiis classicis favet. Fere 70 discipuli illic erudiuntur qui linguam latinam, graecam antiquam, anglicam, flandricam, res mathematicas, doctrinas scientificas, multasque alias disciplinas discunt. Plerique eorum inter annum septimum et undevicesimum agunt, et 10 annis totum studiorum cursum perficiunt (5 in litterarum ludo et 5 in lyceo). Ocius enim quam in scholis publicis doctrinam necessariam ad lauream impetrandam adipiscuntur discipuli propterea quod in greges admodum parvos divisi sunt (inter 5 et 10 alumnos singulis in gregibus).