Quantum redactiones paginae "Elisabetha Bosnica" differant

Summarium vacuum
'''Elisabetha Bosnica''' (nata cca 1339, mortua est die [[16 Ianuarii]] [[1387]] in oppido [[Novigrad]]) regina Hungariae, Poloniae et Croatiae fuit ut uxor [[Ludovicus I (rex Hungariae)|Ludovici I Magni]] et post mortem viri regens Hungariae Croatiaeque in nomine [[Maria Andegavensis (regina Hungariae)|Mariae]] suae filiae.
 
[[Stephanus II (banus Bosniae)|Stephani II]] et [[Elisabetha Cuiaviae (bana Bosniae)|Elisabethae Cuiaviae]] filia fuit. A pueritia in Hungaria cum [[Elisabetha Cuiaviae (regina Poloniae)|Elisabetha reginaRegina matreMatre]] habitabant. [[Margarita Luxemburgica]] prima uxor Ludovici I filii Elisabethae Reginae Matris mortua anno 1349, Ludovicus Rex Elisabetham Bosnicam in matrimonium duxit in [[Aquincum|Aquinco]] die [[20 Iunii]] [[1353]]. Nova regina numquam coronata est. Filios non genuit et eius socrus habuit totam auctoritatem usque ad anno [[1370]]. Anno 1370, primam filiam genuit sed ea, Catharina, mortua est anno [[1378]]. Post Catharinam Elisabetha Regina [[Maria Andegavensis (regina Hungariae)|Mariam]] et [[Sancta Hedvigis (regina)|Hedvigem]] genuit.
 
Anno [[1382]], Ludovico mortuo, Maria in Hungariae Croatiaeque thronis succedit sed comites Poloniae unionem cum Hungaria voluerunt finire et novum regem voluerunt eligere. Elisabetha suggessit Hedvigem suam alteram filiam. Hedvigis electa est et nupsit [[Vladislaus II (rex Poloniae)|Iogailae magno duci Lituaniae]] quem Elisabetha adoptaverat.
292

recensiones