Quantum redactiones paginae "Harpyiae" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:Harpyie.JPG|thumb|right|300px|Harpya medio aevo picta, fortasse ex Aeneide.]]
In mythologia Graeca '''Harpyaeharpyae''' sunt daemones maleficae, quae mortales varie cruciabant : in primis infantes rapiebant et ad inferos mittebant. Sontes quoque homines iussu deorum persequebantur. Itaque canes [[Iovis]] appellabantur, ut quae lacessebant quoscumque dominus suus eis designaverat. Exempli gratia [[Phineus|Phineo]] vati, qui Iovem loquacitate offenderat, omnem cibum diu vel eripuere vel fimo polluerunt.
 
Filiae Thaumantis et Oceanidae Electrae vulgo dicebantur, non tamen ab omnibus. [[Valerius Flaccus]] earum patrem [[Typhon]]em vult esse; qui precibus natarum commotus eis succurrit, tum cum [[Boreadae]] eas occisuri erant. Sorores erant [[Iris (mythologia)|Iris]], deorum nuntiae. Postquam e domo Phinei et [[Thracia]] expulsae sunt Strophadas insulas incoluisse in [[Mare Ionium|mari Ionio]] dicuntur.