Quantum redactiones paginae "Hylas" differant

1 octetus additus ,  11 years ago
Summarium vacuum
In [[mythologia Graeca]] '''Hylas''', filius Theiodamantis<ref>Theodamas ob saeva facta ab Hercule interfectus est. Tum Hylan puerum secum duxit. Sic scripsit Hyginus in enumeratione Argonautarum : "Hylas Theodamantis et Menodices nymphae Orionis filiae filius, ephebus, ex Oechalia, alii aiunt ex Argis"</ref>, regis Dryopum, fuit comes studiose dilectus [[Hercules|Herculis]]. Inter formosissimos ephebos ab [[Hyginus mythographus|Hygino]] numeratur.
 
Ad Colchos cum [[Argonautae|Argonautis]] proficiscens, Hercules Hylan ephebum secum duxit. Sed cum in litore Mysiae aquam traheret, nymphae Hamadryades, tam formosi corporis cupidae, puerum in fontem altum rapuerunt, nec iam visus est in terris Hylas. Flens ac gemens delicias suas Hercules diu quaesivit, frustra nomen amatum clamans. Ac dum in montibus vagatur, Argonautae sine eo navem [[Argo]] solverunt et profecti sunt. [[Valerius Flaccus]] hunc casum insidiis [[Iuno]]nis imputat, Herculem odio inexpiabili persequentis. Nam postquam deam heroi faventem, [[Minerva]]m, ablegavit, nymphae Dryopi adfirmat Hylan a sese electum ut maritus eius fieret. Post nonullosnonnullos dies Hylas ipse in somnio visus maestum Herculem solari conatus est.
 
Elegiam leporis plenam de Hylae raptu scripsit [[Propertius]], quem multa post saecula francogallicus poeta [[Andreas Chénier]] in ''Bucolicis'' suis imitatus est.
Usor anonymus