Quantum redactiones paginae "Phineus" differant

1 octetus additus ,  11 years ago
 
== Phineus, vates. ==
Hic Phineus erat filius Agenoris, regis [[Phoenicia]]e, et CassiopeaeTelephassae. Postquam sororem [[Europa (mythologia)|Europam]] [[Iupiter]] rapuit, iussus a patre ut ceteri fratres ([[Cadmus]], [[Cilix]], Phoenix...) eam quaesitum profectus est. Quam cum reperire non posset, novam urbem (Salmydessam nomine) in litore [[Thracia]]e condidit, ubi rex Odrysarum fuit.
 
Duos filios e Cleopatra uxore, filia [[Boreas|Boreae]], genuit : Plexippum ac Pandionem, quos postea excaecavit cum secunda uxor, Idaea, eos de vi accusavit. Haec a nonnullis auctoribus causa fuisse dicitur, cur Phineus postea et ipse a Borea irato excaecatus sit. Sed eum vaticinandi facultate [[Apollo]] donaverat : cum autem deorum arcana consilia studiosius mortalibus traderet, inter ipsa dicta a Iove irato excaecatus plerumque traditur. Alii contendunt eum longam vitam oculis suis praetulisse. [[Iupiter]] in eum [[Harpyae|Harpyas]] quoque immisit quae omnem cibum potumque ex ore eriperent atque taetro odore polluerent. Diu miserrimus sic egit; donec [[Argonautae]] ad litus Thraciae appulerunt. Tum fatis ipsis iubentibus alati filii [[Boreas|Boreae]], [[Zetes et Calais]], per aerem paventes Harpyas persecuti sunt atque Phineum aerumnis poenaque liberaverunt. Qui laetatus miris in modis [[Iason]]em et comites eius viam ad [[Colchis|Colchos]] gratus docuit ac futuros eventus praedixit.