Quantum redactiones paginae "Philoctetes" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:Philoctetes.jpg|thumb|right|Philoctetes vulneratus a Iohanne Germano Drouais pictus. Post eum arcus et pharetra Herculea videntur.]]
{{Videdis|Philoctetes (discretiva)}}
'''Philoctetes''' ([[lingua Graeca|Graece]]: Φιλοκτήτης), in [[mythologia Graeca|Mythologia Graeca]], fuit rex [[Meliboea]]e in [[Thessalia]] et filius prioris regis [[Poeas|Poeantis]]. Cum [[Hercules|Heracles]] culpa temerariae uxoris [[Deianira]]e periret, rogum funebrem suscendit. Gratus Heracles arcum et sagittas suas [[Hydra]]e sanguine venenatas Philocteti donavit. Postea, dum Achivi [[Diana|deae Dianae]] immolant [[Troia]]m classe petituri, Philoctetes a serpente volnus in pede accepit, qui sanari non potuit. Quia Achivi in navibus taetrum odorem et clamores sagittarii non tolerabant, nocte Philoctetem in insula [[Lemnos|Lemno]] reliquerunt, ubi Poeantius sagtittarius per decem annos vixit. Ubi vero vates cecinerunt sine Herculeo arcu et pharetra sagittarum plena [[Troia]]m vinci non posse, [[Ulixes]] heroem repetiit atque ei persuasit ut [[Ilium]] secum veniret. Ubi, sanatus a Machaone medico, Philoctetes optimus sagittarius in omni exercitu Graeco fuit et [[Paris (heros)|Parida]] necavit.