Quantum redactiones paginae "Iacobus Leopardius" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
No edit summary
Linea 2:
{{Latinitas|1}}
'''Iacobus Leopardius'''<ref>[http://books.google.it/books?id=OZMGAAAAQAAJ&pg=PA128&dq=Jacobus+Leopardius&hl=it&ei=tfpCTOTdOIfQjAfy0Okk&sa=X&oi=book_result&ct=result&resnum=3&ved=0CDMQ6AEwAg#v=onepage&q=Jacobus%20Leopardius&f=false Comes Jacobus Leopardius Recanatensis'']</ref> ([[Lingua Italica|Italice]] ''Giacomo Leopardi''), natus [[Helvia Recina|Helviae Recinae]] (vulgo ''Recanati'') in [[Marchia Anconitana]] regione [[Italia|Italica]], die [[29 Iunii]] [[1798]] - obiit [[Neapolis|Neapoli]] in [[Campania]], die [[14 Iunii]] [[1837]]) praeclarus [[scriptor]], [[poeta]], [[philologia|philologus]] atque [[philosophus]] [[Italia|Italicus]] fuit.
 
== Vita ==
 
Pater eius, Monaldus Leopardius comes, qui fuit poeta et studiosus, magnam bibliothecam domi cumulavit, e qua Iacobus tam multa didicit ut paedagogi magistrique ei, decimum quintum annum agenti, se nulla ultra habere docenda dicerent. Nam [[Graece|Graecum]], [[Latine|Latinum]], [[Lingua Hebraica|Hebraicum]], [[Lingua Francogallica|Gallicum]] cognoscebat sermones atque philologiae, historiae et [[scientia]]e naturali studebat. Per septem sequentes annos Leopardius antiquis scriptoribus studuit et eos convertit in Italicum sermonem, septem didicit sermones, de [[astronomia]] scripsit et carmen lingua Graeca composuit tam accuratum ut quidam peritus id vere antiquum putaverit.