Quantum redactiones paginae "David McAllister" differant

Content deleted Content added
m bot mutat: en:David McAllister
No edit summary
Linea 2:
 
'''David McAllister''' ([[Berolinum|Berolini]] patre [[Scotia |Scotico]] die [[12 Ianuarii]] [[1971]] natus), [[causidicus]], est vir publicus [[Germania]]e et sodalis [[Christiana Democratica Unio Germaniae|Christianae Democraticae Unionis Germaniae]]. A die [[1 Iulii]] [[2010]] McAllister praeses ministrorum [[Saxonia Inferior|Saxoniae Inferioris]] est.
 
==Origo, iuventus munusque==
Pater eius origine [[Scotia|Scotica]] centurio exercitus [[Britannia|Britannici]] erat, qui ab anno [[1953]] [[Berolinum|Berolini]] militavit, quae urbs tum inter victores [[Bellum Orbis Terrarum II|Belli Orbis Terrarum II]] divisa est. Mater magistra linguae Theodiscae et musicae fuit. Primo cum sororibus maioribus duabus Berolini vixit, anno [[1982]] familia in oppidum ''Bederkesam'' in Saxoniam Inferiorem movit. David et Theodiscam et Anglicam linguam edidiscit atque cives Britanniae ut [[Germania]]e est. Anno [[1989]] maturitatem adeptus est et deinde ipse miles conscriptus in Exercitu Germanico fuit. Ab anno [[1991]] [[Hannovera]]e iurisprudentiae studebat atque anno [[1996]] primam, [[1998]] secundam probationem accepit. Posthac causidicus laboravit.
 
==Familia==
Anno [[2003]] uxorem duxit et ex ea duas filias habet.
 
==Cursus honorum==
McAllister ab anno [[1988]] sodalis factionis CDU est atque annis [[1991]] - [[1994]] praeses [[Unio iuvenilis|Unionis Iuvenilis]] pagi Cuxhaven et annis 1996 - 2010 etiam legatus huius pagi erat. Annis [[1996]] - [[2002]] decurio oppidi Bederkesae et ab anno [[2001]] etiam magister civium hic erat. Ab anno [[1998]] legatus senatus terrae Saxoniae Inferioris, ab anno [[2008]] etiam praeses factionis CDU huius terrae est. Annis [[2003]] - 2010 praeses legatorum CDU in senatus terrae fuit, deinde successor [[Christianus Wulff|Christiani Wulff]] praeses ministrorum electus est.
 
== Nexus externi ==
Line 13 ⟶ 22:
 
{{Lifetime|1971||McAllister, David}}
[[Categoria:Alumni Universitatis Hannoverae]]
[[Categoria:Praesides ministrorum Saxoniae Inferioris]]
[[Categoria:Causidici]]