Quantum redactiones paginae "Laomedon" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 3:
In mythologia Graeca Laomedon est filius regis [[Ilus|Ili]] et secundus rex [[Troia]]nus. Pater fuit [[Hesione]]s, [[Priamus|Priami]] et [[Tithonus|Tithoni]].
 
Novam urbem [[Troia]]m rex Laomedon ingentibus moenibus circumdedit, ab Apolline et [[Poseidon]]e exstructis. Opere vero peracto mercedem promissam (sive aurum<ref>Sic Ovidius.</ref> sive pecus eo anno natum<ref>Sic Hyginus.</ref>) deis negavit. Itaque iratus [[Apollo]] pestem immanem in populos [[Phrygia]]e immisit, [[Poseidon]] autem aquas marinas in fertiles agros et monstrum virgines voraturum. Tum de variis pestibus rex oraculum consuluit. Responsum est, nisi filiam suam [[Hesione]]n in litore revinctam monstro marino rex obtulisset, vastationem regni non desituram. Forte tum Argonautae cum [[Hercules|Hercule]] ad litus Troianum appulerunt : cum [[heros]] [[Hercules|Alcides]] misellam puellam regiam ex pavore clamantem audiit, protinus arma cepit et cetum necavit. Filia liberata magna dona Herculi Laomedon pollicitus erat, scilicet par equorum levissimorum ac immortalium, quos ab ipso [[Zeus|Iove]] acceperat, tamquam pretium [[Ganymedes|Ganymedis]] rapti, necnon etiam secundum nonnullos auctores filiam in matrimonium. Sed cum Hercules, [[Argonautae|Argonautis]] relictis, [[Troia]]m rediit, Laomedon per avaritiam pollicita praemia denuo recusavit : quapropter Heracles cum exercitu [[Ilium]] oppugnavit et delevit. Regem ac liberos necavit, praeter Hesionen quam [[Telamon]]i comiti in matrimonium dedit, et [[Priamus|Priamum]] ab Hesione sorore redemptum. Qui Priamus patri in regnoregnum successit.
 
E Laomedonteis fraudibus "maledictio" vel potius fatum miserabile urbis Troiae exortum dicebatur.