Quantum redactiones paginae "Laomedon" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
In mythologia Graeca Laomedon est filius regis [[Ilus|Ili]] et secundus rex [[Troia]]nus. Pater fuit [[Hesione]]s, [[Priamus|Priami]] et [[Tithonus|Tithoni]].
 
Novam urbem [[Troia]]m rex Laomedon ingentibus moenibus circumdedit, ab Apolline et Poseidone exstructis. Opere vero peracto mercedem promissam (sive aurum sive pecus eo anno natum) deis negavit. Itaque iratus [[Apollo]] pestem immanem in populos [[Phrygia]]e immisit, [[Poseidon]] autem aquas marinas in fertiles agros et monstrum virgines voraturum. Tum de variis pestibus rex oraculum consuluit. Responsum est, nisi filiam suam [[Hesione]]n in litore revinctam monstro marino rex obtulisset, vastationem regni non desituram. Forte tum Argonautae cum [[Hercules|Hercule]] ad litus Troianum appulerunt : cum heros [[Hercules|Alcides]] misellam puellam regiam ex pavore clamantem audiit, protinus arma cepit et cetum necavit. Filia liberata magna dona Herculi Laomedon pollicitus erat, scilicet par equorum levissimorum ac immortalium, quos ab ipso Iove acceperat, tamquam pretium [[Ganymedis]] rapti.
 
[[Categoria:Mythologia Graeca]]