85 812
recensiones
m (bot addit: cv:Пиратсем) |
m (bot addit: br:Morlaer; mutationes minores) |
||
'''Pirata''' (-ae, ''m.'') ([[Lingua Graeca|Graece]]: Πειράτης) est praedo qui in [[mare
Piratae in fere omni aevo et omni parte orbis maria maritimasque civitates infestaverunt: enim piratae clari [[Phoenices]] ac [[Graeci]] erant, sed etiam [[Vicingi]] ac [[dania|Dani]], [[sina|Sinici]] ac [[Arabes]]. Usque ad initium [[saeculum 19|saeculi XIX]], quamvis pauci, tamen in [[Oceanus Atlanticus|Oceano Atlantico]] piratae naves ad Americana litora adpropinquantes aggrediebantur.
== Aevum aureum pirateriae ==
Est saeculum ''aevum aureum pirateriae'' appellatum, quod se ab [[1650]] circiter usque ad [[1725]] extendit, in quo piratae complures erant atque maxime minitabantur coloniis ac vastabantur mercaturas maritimas Europaeas Americanasque. In hoc aevo enim, multis [[colonia|coloniis]] plantationibusque conditis in litoralibus regionibus [[America]]e centralis ac meridionalis, nationes [[Europa]]e, et praecipue [[Hispania]] atque [[Anglia]], [[navis oneraria|naves onerarias]] saepe trans oceanum ad mercandum mittebant.
Fere duo milia praedonum et viginti naves piratarum erant eo tempore in Oceano Atlantico, qua de re perpaucae naves mercatoriae ad portum appellere potebant a piratis intactae. Aetatis huius praeclari terribilesque piratae nauarchi egerunt, scilicet Eduardus Teach (vero clarior nomine "[[Barba Nigra]]"), [[Bartholomaeus Roberts]], [[Willelmus Kidd]] et [[Samuel Bellamy]]. Qui omnes maria litoraque tantum populati sunt, tales ingentes thesauros facinoribus impletis collegerunt tantasque caedes fecerunt, ut sibi magnam sed turpem apud cunctas maritimas [[natio]]nes famam praeberent. At, primis annis [[saeculum 18|saeculi XVIII]] transcursis, [[navis bellica|naves bellicae]] Anglicae missae sunt ad piratas captandos atque portus defendendos; multi ex piratarum nauarchis iudicati atque ad caput damnati sunt et pirateria lente decessit.
=== De piratarum aggressione ===
Cum mercatoriam navem conspicerent, piratae ad praedam adpropinquabant velocioribus navibus utentes. Generaliter [[vexillum|vexillo]] piratarum monstrato praeda decertare nolebat, eiusque nauarchus ad piratarum navem coactus vehebatur ad celeumatis suae salutem remuneratione servandam. Igitur aliquando nullo proelio nec clamore concitato ab aliena ad suam navem piratae onera transferebant. Sin autem navis oneraria se defendere conabatur, minationibus defectis eam aggrediebantur [[canno
[[Fasciculus:PirateShip.jpg|thumb|230 px|Navis piratarum mercatoriam navem petens, ab [[Ambroise-Louis Garneray]] depicta]]
Hoc tempore, frequentissimae navium piratarum erant:
* '''Slopus''' (anglice: Sloop): navis velifera uno cum malo.
* '''Goletta''': navis velifera duobus cum malis vela triangularia habentibus.
* '''Brigantinus''': navis velifera duobus cum malis, quorum primus prora positus velum quadrum, alterum media nave positus velum triangulare habebat.
* '''Snovus''' (anglice: Snow): navis velifera duobus cum malis vela quadra habentibus.
[[Fasciculus:PistoliumPiratae.JPG|thumb|Pistolium antiquum quo piratae utebantur]]
== De piratarum genera ==
* '''Pirata''' (generaliter): quisquis in mari aut flumine crimen facit et reus pirateriae est.
* '''Bucaner''': venator ac pirata, saepe Anglicus aut Francicus, qui [[Hispaniola]] et [[Iamaica]] insulis vivebat et naves portusque praecipue Hispanicos aggrediebatur. Bucaneres collecti erant in turba appellata "Fratres Litoris".
* '''[[Cursarius]]''': navigator ac pirata qui a suo regno missus est ad inimicorum regnorum naves captandas. Cursariorum praeclari [[Franciscus Drakus]] et [[Henricus Morgan]] sunt.
== Notae ==
<references/>
== Nexus externus ==
{{CommuniaCat|Piracy|Piratas}}
[[be:Пірацтва]]
[[bg:Пиратство]]
[[br:Morlaer]]
[[bs:Pirati]]
[[ca:Pirateria marítima]]
|
recensiones