Quantum redactiones paginae "Iosephus Schumpeter" differant

Content deleted Content added
m Aloysius?
No edit summary
Linea 8:
ubi obiit= Taconic, [[Connecticuta]], [[CFA]] }}
 
'''Iosephus Alois<!--Aloysius?--> Schumpeter''' ([[8 Februarii]] [[1883]] – [[8 Ianuarii]] [[1950]]) fuit [[Oeconomia|oeconomicus]] a prima origine [[Austria]]cus, deinde [[CFA|Americanus]], magnae auctoritatis inter [[oeconomica scientiaoeconomia|oeconomicae scientiae]] studiosos [[saeculum 20|vicesimi saeculi]] habitus. Etsi primi [[Oeconomica neoclassica|neoclassicorum]] agminis cursu paulum decesserit, impraesentiarum autem melius audit. Cum enim [[Capitalismus|capitalismum]] dixisset in [[Destructio creatrix|destructione creatrice]] consistere, iterum in disceptationibus oeconomicis politicisque interesse videtur.
 
==Vita==
Linea 27:
Dum haec omnia agit, etiam libro vacavit scribendo. Qui liber 600 paginarum, ''Das Wesen und der Hauptinhalt der theoretischen Nationalökonomie'' ('Natura et summa theoretica oeconomiae politicae') inscriptus, anno [[1908]] typis descriptus admodum benigne receptus est ab oeconomicis [[CFA|Americanis]], Germanicis et [[Anglia|Anglicis]]. Walras autem librum parum adprobavit, quamquam Schumpeter ipse opus suum in manus magistri sui obtulerat. Hoc libro programmatico oeconomia neoclassica accurate describitur et terminatur. Libri proprietas et praesentia in eo constat, quod res ostendit neoclassicis notionibus usis inaccessas.
 
[[Fasciculus:Czernowitz in winter.jpg|thumb|left|upright=1.5|Urbs [[Czernovicum]], [[Bucovina]]e metropolis, hiemehiemali visaaspectu]]
Anno [[1909]], professor oeconomiae politicae apud [[Universitas Czernovicensis|Universitatem Czernovicensem]] nominatus est; quo in munere alterum conscripsit librum, ''Die Theorie der wirtschaftlichen Entwicklung'' ('Theoria evolutionis oeconomicae') inscriptum, anno [[1911]] editum, quo suam exponit opinionem principalem de capitalismi evolutione novandis rebus sive "innovationibus" incitata: maximi momenti esse negotiatores novi generis mercaturae creatores. Eodem anno, professor oeconomiae politicae nominatus est apud [[Universitas Graecensis|Universitatem Graecensem]].
 
Anno [[1913]], Schumpeter [[Novum Eboracum]] profectus est munus obiens professoris hospitantis apud [[Universitas Columbiae|Universitatem Columbiae]], invitatu Iohannis B. Clark, cuius opiniones libris suis adhibuerat. In [[CFA|America]] late peragravit, universitates notabiles visitans. Tot instructus sermonibus, quos cum collegiis contulit, sibi persuasit suam theoriam quam aptissimam esse ad Americanae oeconomiae evolutionem describendam; etiam animadvertit CFA in oeconomia et scientia quam plurimum valere. Se ipsum quoque sentiebat bona fama uti.
 
Sed tunc vetus Europa in magnam incidit rerum perturbationem. Cum imperium Austro-Hungaricum [[Serbia]]e bellum indixisset, [[Bellum Orbis Terrarum I|Bellum orbis terrarum I]] initium cepit. Schumpeter immunis militia factus librum ''Epochen der Dogmen—undDogmen- und Methodengeschichte'' inscriptum anno [[1914]] edidit, quo historiam scientiae oeconomicae tractavit. Hic liber mandatu [[Maximilianus Weber|Maximiliani Weber]] factus ad seriem ''Grundriß der Sozialökonomik'' adiunctus est.
 
Deinde decem fere annis ad res publicas et cotidianas se dedit, nam cura pro posteritate imperii Austro-Hungarici eum sollicitavit, ut de publica oeconomia libellos scriberet. Quo factum est, ut anno [[1919]] minister oeconomiae minutae Austriae crearetur. Quo munere sex fere menses frustra functus est. Anno [[1921]], munere professoris abdicato, consors et praefectus argentariae privatae factus suam doctrinam propriam secutus pecuniam in negotiis ad novas rationes pronis collocabat. Primo quidem feliciter negotiatus est, sed ubi sortium mercatus Austriacus anno [[1924]] corruit, quas conlocaverat pecunias amisit.
Linea 45:
Eodem tempore, in animo habebat novos de [[oeconomia monetaria]] ac [[fluctuatio oeconomica|fluctuationibus oeconomicis]] libros scribere, sed parum proficiebat. Cur? Fortasse quod Schumpeter annis 1930 voluit plus quam antea mathematica inniti. Iam anno [[1930]] una cum [[Irving Fisher]], [[Ragnar Antonius Kittil Frisch|Ragnar Frisch]], inventore vocabuli ''[[oeconometria]]e,'' et quattuordecim aliis oeconomicis et statisticis oeconometricam societatem (''Econometric Society'') instituerat, cui etiam exeuntibus annis 1930 praefuit. Saepe quidem dicitur Schumpeterum idcirco parum profecisse, quod in [[mathematica]] non esset satis bene versatus. Utcumque est, infitiandum non est illius temporis instrumenta mathematica parum adaequata fuisse describendis actionibus non deterministicis, ad quas intentus Schumpeter erat moliens causas cognoscere evolutionis oeconomicae. Etiam aemulatione quadam ne libros perficeret impediebatur. Keynes enim, quem sui aemulum animo effinxit Schumpeter, iam anno 1930 librum de pecunia tractantem (''A Treatise on Money'') ediderat, et anno [[1936]] alterum edidit librum de occupatione operaria, faenore ac pecunia disserentem (''The General Theory of Employment, Interest and Money''). Quibus libris fundamenta macro-oeconomica sunt posita, quae interdum [[Placita Keynesiana|Keynesianismi]] nomine nuncupantur. Timebat enim Schumpeter, ne de renovatoris solio ab aemulo removeretur.
 
[[Fasciculus:Harvard yard winter 2009j.JPG|thumb|upright=2|Area Harvardiana, inter septentriones et occasum solis [[hiems|hieme]] spectans]]
Etiam solitudo matris et uxoris mortuarum pigritiam quandam ad opera navanda fecisse videtur, sed anno [[1937]], Schumpeter tertiam duxit uxorem: Elizabeth Boody, apud Harvardianam anno [[1934]] doctorata de commercio externo Angliae disseruerat partim Schumpetero duce et magistro usa. Elizabeth etiam studia ad industriam [[Iaponia|Iaponicam]] conferebat. Tandem anno [[1939]] ''Business Cycles. A Theoretical, Historical, and Statistical Analysis of the Capitalist Process'' ('Cycli negotiales. Processus capitalisticus theoretice, historice ac statistice explicatus') duobus voluminibus e prelo exiit. Qui liber plus quam mille paginas continens accuratius cyclicarum mutationum causas exponit varias provincias negotiales multarum civitatum pertractans. Eodem libro etiam ortum inspexit trium novarum institutionum (sive "innovationum"): [[fabrica]]e, complexionis mercatoriae, nummarii systematis moderni. Hic liber parum placuit oeconomicis mathematicae peritis. Fuerunt etiam, qui libro vitio verterunt, quod rem publicam consulendi rationes aeque certas ac Keynes non suaderet.