Quantum redactiones paginae "Iosephus Schumpeter" differant

Content deleted Content added
m ~
m ~
Linea 25:
Schumpeter Londini etiam Gladys Ricarde Seaver, feminam nobilem duodecim annos seniorem, in matrimonium duxit. Quo facto, coniuges [[Cairus|Cairum]], [[Aegyptus|Aegyptiam]] urbem, profecti sunt, ubi Schumpeter munere [[Causidicus|causidici]] feliciter functus est.
 
Dum haec omnia agit, etiam libro vacavit scribendo. Qui liber 600 paginarum, ''Das Wesen und der Hauptinhalt der theoretischen Nationalökonomie'' ('Natura et summa theoretica oeconomiae politicae') inscriptus, anno [[1908]] editustypis descriptus admodum benigne receptus est ab oeconomicis [[CFA|Americanis]], Germanicis et [[Anglia|Anglicis]]. Walras autem librum parum adprobavit, quamquam Schumpeter ipse opus suum in manus magistri sui obtulerat. Hoc libro programmatico oeconomia neoclassica accurate describitur et terminatur. Libri proprietas et praesentia in eo constat, quod res ostendit neoclassicis notionibus usis inaccessas.
 
[[Fasciculus:Czernowitz in winter.jpg|thumb|left|upright=1.5|Urbs [[Czernovicum]], [[Bucovina]]e metropolis, hieme visa]]
Anno [[1909]], professor oeconomiae politicae apud [[Universitas Czernovicensis|Universitatem Czernovicensem]] nominatus est.; Quoquo in munere alterum conscripsit librum, ''Die Theorie der wirtschaftlichen Entwicklung'' ('Theoria evolutionis oeconomicae') inscriptum, anno [[1911]] editum, quo suam exponit opinionem principalem de capitalismi evolutione novandis rebus sive "innovationibus" incitata: maximi momenti esse negotiatores novi generis mercaturae creatores. Eodem anno, professor oeconomiae politicae nominatus est apud [[Universitas Graecensis|Universitatem Graecensem]].
 
Anno [[1913]], Schumpeter [[Novum Eboracum]] profectus est munus obiens professoris hospitantis apud [[Universitas Columbiae|Universitatem Columbiae]], invitatu Iohannis B. Clark, cuius opiniones libris suis adhibuerat. In [[CFA|America]] late peragravit, universitates notabiles visitans. Tot instructus sermonibus, quos cum collegiis contulit, sibi persuasit suam theoriam quam aptissimam esse ad Americanae oeconomiae evolutionem describendam; etiam animadvertit CFA in oeconomia et scientia quam plurimum valere. Se ipsum quoque sentiebat bona fama uti.
 
Sed tunc vetus Europa in magnam incidit rerum perturbationem. Cum imperium Austro-Hungaricum [[Serbia]]e bellum indixisset, [[Bellum Orbis Terrarum I|Bellum orbis terrarum I]] initium cepit. Schumpeter immunis militia factus librum ''Epochen der Dogmen- undDogmen—und Methodengeschichte'' inscriptum anno [[1914]] edidit, quo historiam scientiae oeconomicae tractavit. Hic liber mandatu [[Maximilianus Weber|Maximiliani Weber]] factus ad seriem ''Grundriß der Sozialökonomik'' adiunctus est.
 
Deinde decem fere annis ad res publicas et cotidianas se dedit, nam cura pro posteritate imperii Austro-Hungarici eum sollicitavit, ut de publica oeconomia libellos scriberet. Quo factum est, ut anno [[1919]] minister oeconomiae minutae Austriae crearetur. Quo munere sex fere menses frustra functus est. Anno [[1921]], munere professoris abdicato, consors et praefectus argentariae privatae factus suam doctrinam propriam secutus pecuniam in negotiis ad novas rationes pronis collocabat. Primo quidem feliciter negotiatus est, sed ubi sortium mercatus Austriacus anno [[1924]] corruit, quas collocaveratconlocaverat pecunias amisit.
 
Ex his periculis ereptus est, cum munere professoris oeconomiae publicae apud [[Universitas Fridericia Guilelmia Rhenana|Universitatem Bononiensem]] donatus est. Hoc salutis auxilium ei praebuit [[Arthur Spiethoff]], professor Bononiensis mutationum cyclicarum studiosus, cui iam antea erat familiaritate coniunctus. In Bononiam igitur immigravit una cum Anna, nova uxore, quae gravida eratest. At iterum res adversae acciderunt, nam mense Iulio matrem, mense autem Augusto uxorem recensque natum amisit. Itaque Schumpeter viduus factus praeceps se ad investigandi et docendi fervorem immisit et, unde coeperat, perrexit. Denuo opus suum de evolutione oeconomica disserens, primum anno [[1911]] editum, brevius redditum anno [[1926]] divulgavit. Etiam permultos scripsit de oeconomia publica libellos, qui depressionem oeconomicam exeuntibus annis 1920 ortam tractabant. Praeterea novas cyclicarum mutationum theorias perdidicit notitiamque de capitalismi in variis civitatibus evolutione sibi paravit.
 
His temporibus epistularum commercium fecit cum [[Ioannes Meginhardus Keynes|Iohanne Meginhardo Keynes]]. Quo colloquio epistulari incitatus est, ut symbolam "The Instability of Capitalism" inscriptam apud ''Economic Journal'', acta a Keynesio temperata, anno [[1928]] ederet. Qua in symbola primum, ut videtur (McCraw 2007: 528), technico termino "innovationis" usus est.