Quantum redactiones paginae "Iosephus Schumpeter" differant

Content deleted Content added
m ~
Linea 8:
ubi obiit= Taconic, [[Connecticuta]], [[CFA]] }}
 
'''Iosephus Alois Schumpeter''' ([[8 Februarii]] [[1883]] – [[8 Ianuarii]] [[1950]]) fuit [[Oeconomia|oeconomicus]] a prima origine [[Austria]]cus, deinde [[CFA|Americanus]], magnae auctoritatis habitus inter oeconomicae scientiae studiosos [[saeculum 20|vicesimi saeculi]] habitus. Etsi primi [[Oeconomica neoclassica|neoclassicorum]] agminis cursu paulum decesserit, impraesentiarum autem melius audit. Cum enim [[Capitalismus|capitalismum]] dixitdixisset in [[Destructio creatrix|destructione creatrice]] consistere, iterum in disceptationibus oeconomicis et politicispoliticisque interesse videtur.
 
== Vita ==
Schumpeter in [[Imperium Austro-Hungaricum|Imperii Austro-Hungarici]] urbe [[Moravia|Moravica]] [[Trisch]]<ref>[http://www.hrady.cz/index.php?pd=main_okoli&searchWord=T%F8e%9A%9D&srch_typ=2 Hrady.cz — Třešť]</ref> natus est. Patre calamitate adflicto anno [[1887]] amisso, Iosephus (sive Jozsi) cum matre Iohanna postero anno in [[Graecia (urbs)|GraeciumGraeciam]], urbem Austriacam, immigravit. Quinque annis post, Iohanna Sigmundo van Kéler marescalco campestri heroique nobili nupsit, quo facto in [[Vindobona]]m immigravit nova familia. Vindobonae propter nobilitatem vitrici in [[Theresianum (Vindobona)|Theresianum]], academiam equestrem (''Ritterakademie''), receptus est, ubi, praeter sollerter equitandum, sex linguis uti didicit, cultuque nobilitati decoro eruditus est.
 
=== Oeconomicus Europaeus ===
Ineunte novo saeculo, Vindobona magna urbs fuit variis rapidisque mutationibus adfecta: [[Nationalismus]], [[modernismus]], [[liberalismus]], [[motus operariorum]] nascebantur, cum novae res technicae et domi et in officinis adhibebantur. [[Cafeum|Cafea]] Urbisurbis intellegentia scatebant. Anno [[1901]] in [[Universitas Vindobonensis|Universitatem Vindobonensem]] adscriptus Schumpeter studia incepitcoepit [[iuris prudentiaeprudentia]]e. Imprimis [[oeconomia]]e politicae studebat. Illis temporibus tres sectae iuridicarum disputationum campum occupaverunt:
 
Ineunte novo saeculo Vindobona magna urbs fuit variis rapidisque mutationibus adfecta: [[Nationalismus]], [[modernismus]], [[liberalismus]], [[motus operariorum]] nascebantur, cum novae res technicae et domi et in officinis adhibebantur. [[Cafeum|Cafea]] Urbis intellegentia scatebant. Anno 1901 in [[Universitas Vindobonensis|Universitatem Vindobonensem]] adscriptus Schumpeter studia incepit iuris prudentiae. Imprimis [[oeconomia]]e politicae studebat. Illis temporibus tres sectae iuridicarum disputationum campum occupaverunt:
# '''Schola neoclassica''' Vindobonae purimum valebat. Quae schola ex indagatoribus apud varia domicilia academica operosis constabat, inter quos erant [[Leo Walras]]<ref>Praesertim ''Éléments d'économie politique pure, ou théorie de la richesse sociale'', 1874.</ref> et [[Vilfredus Pareto]] [[Lausonium|Lausoni]] operam navantes; [[Carolus Menger]], [[Eugen Böhm-Bawerk]],<ref>Praesertim ''Kapital und Kapitalzins'', 1884; ''Zum Abschluß des Marxschen Systems'', 1896.</ref> [[Fridericus von Wieser]] Vindobonae studiosi (quorum opera [[Schola Austriaca]] exstitit); [[Alfredus Marshall]]<ref>Praesertim ''Principles of Economics'', 1890.</ref> [[Cantabrigia]]e; [[Iohannes Bates Clark]]<ref>''The Distribution of Wealth'', 1899.</ref> apud [[Universitas Columbiae|Universitatem Columbiae]].
# '''Schola historica''' Germanica, ad quam pertinebant [[Gustavus von Schmoller]],<ref>Praesertim ''Grundriß der allgemeinen Volkswirtschaftslehre'', 1900.</ref> [[Werner Sombart]],<ref>Praesertim ''Der moderne Kapitalismus'', 1902.</ref> [[Maximilianus Weber]],<ref>Praesertim ''Die protestantische Ethik und der Geist des Kapitalismus'', 1914.</ref> [[Arthur Spiethoff]].
# '''Grex [[Marxismus|marxistarum]]''', inter quos praecipue [[Otto Bauer]] et [[Rudolfus Hilperding]] numerabantur.
 
Ex hac farragine opinionum Schumpeter, qui suum nomen suamque famam vere voluit per orbem terrarum percrebrescere, suam fecit temperationem. Anno [[1905]], [[Böhm-Bawerkium]] audivit de marxismo, cuius adversarius erat, lectiones habentem. Quae acroasis magnum fecit momentum ad animum Schumpeteri formandum, namque inter auditores erant et adversarii (ut [[Ludovicus von Mises]]) et defensores (Bauer, Hilferding, [[Aemilius Lederer]]). Quo controversiosarum opinionum adflatu Schumpeter propriam elaborabat visionem peculiarem, diversarum scholarum oeconomicarum consiliis commixtam. Maximi momenti ei videbatur oeconomicorum discriminum et cyclicarum mutationum causas cognoscere, denique evolutionem capitalismi indagare.
 
Studiis apud Universitatem Vindobonensem anno [[1906]] finitis, Schumpeter [[Berolinus|Berolinum]] profectus studia apud Schmollerum et Sombartium perrexit. Exinde, anno [[1907]], in [[Londinium]] se contulit, ubi annum et eo diutius commoratus non solum magna bibliotheca apud [[Museum Britannicum]] usus (et, ut ferunt, eadem sella ac [[Carolus Marx]] sedens) omnis generis scientias[[scientia]]s imbibit, sed etiam studia apud [[Collegium Universitatis Londiniensis]] (ubi [[Carolus Pearson|Carolum Pearson]], statisticum et mathematicum [[Evolutio|theoriae evolutionis]] studiosum, audivit) et [[London School of Economics|Londiniensem Scholam Oeconomicam]] (ubi [[Eduardus Westermarck|Eduardum Westermarck]], sociologum [[Finnia|Finnicum]], audivit) navavit. Praeterea [[Universitas Cantabrigiensis|Universitatem Cantabrigiensem]] (ubi cum Alfredo Marshall collocutusconlocutus est) et [[Universitas Oxoniensis|Universitatem Oxoniensem]] gustavit.
 
Schumpeter Londini etiam Gladys Ricarde Seaver, feminam nobilem duodecim annos seniorem, in matrimonium duxit. Quo facto, coniuges [[Cairus|Cairum]], [[Aegyptus|Aegyptiam]] urbem, profecti sunt, ubi Schumpeter munere [[Causidicus|causidici]] feliciter functus est.